Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 71: Latin
879. (John 11:28) Magister adest et vocat te.
880. (John 6:63) Spiritus est qui vivificat; caro non prodest quicquam.
881. (Job 27:3) Superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis.
882. (John 1:46) A Nazareth potest aliquid boni esse?
883. (Genesis 2:18) Non est bonum esse hominem solum.
884. (Ecc. 4:9) Melius est duos simul esse quam unum.
885. (Luke 2:49) In his, quae Patris mei sunt, oportet me esse.
886. (II Tim. 2:24) Servum Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes.
887. (Job 5;6) Nihil in terra sine causa fit.
888. (Acts19:26) Non sunt dii qui manibus fiunt.
889. (Wisdom 14:7) Benedictum est lignum per quod fit iustitia.
890. (Heb. 9:22) Sine sanguinis fusione non fit remissio.
891. (Mark4:11) Illis, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt.
892. (Luke 18:26) Quis potest salvus fieri?
893. (John 3:9) Quomodo possunt haec fieri?
894. (James 3:10) Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio; non oportet haec ita fieri.
895. (Proverbs 11:24) Alii dividunt propria et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt.
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.