latinviaproverbs

 

bible073

Page history last edited by laura 2 yrs ago

 

Vulgate Verses: Home - Previous - Next

 

Vulgate Verses 73: Latin

 

912. (Luke 8:24) Praeceptor, perimus.

913. (Mark 4:38) Magister, non ad te pertinet quia perimus?

914. (Luke 15:17) Quanti mercennarii patris mei abundant panibus; ego autem hic fame pereo.

915. (I John 2:17) Mundus transit et concupiscentia eius.

916. (I John 2:17) Mundus transit; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum.

917. (Ecc. 1:4) Generatio praeterit et generatio advenit.

918. (I John 2:8) Tenebrae transeunt et lumen verum iam lucet.

919. (Ecc. 3:1) Omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub caelo.

920. (Luke 16:17) Facilius est caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere.

921. (Luke 18:25) Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.

 

Study Guide

 

The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.

 

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.