| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

abrahamus

Page history last edited by Laura Gibbs 14 years, 1 month ago

 

DOMUS: Adamus - Cainus - Abrahamus - Lotus 


 

Dialogorum sacrorum libri quattuor, scripti a Sébastien Castellion (1781) - GoogleBooks

 

ABRAHAMUS

 

Personae Quinque - Abrahamus, Sara, Puer, Genii, Iehova - et Fabulator

 


 

(Fabulatoris) Argumentum: Abrahámus éxcipit Génios hospítio et Iehóva ei prolem promíttit, consiliúmque suum de Sódomae eversióne patéfacit.

 

ABRAHAMUS: Vídeo tres hómines adversum me. Non dúbium est, quin sint deféssi de via, praesértim hoc tanto aestu; quare curram eis óbviam, ut retíneam eos apud me. Dómine, si vis fácere mihi gratíssimum, noli álio pótius divértere, quam ad me. Lavábitis pedes paúcula aqua adhíbita, deínde requiescétis sub árbore. Ego intérea curábo vobis parándum panem, ut recreétis ánimos vestros, deínde pergátis. Haec est vobis idónea causa diverténdi ad me.

 

GENII: Sic faciémus.

 

ABRAHAMUS: Iam própero in casam. Sara, sume própere tria sata farínae siligíneae, ex qua depsta fácias panes subcinerítios. Nam advéntant nobis hóspites, quos ego volo accípere laute. Ítaque iam curro ad bovíle: volo enim mactáre vítulum, quo eos tractem opípare. Tu intérea cura, ut nihil desit eis, quod opis sit hospítibus.

 

SARA: Fiet. Própera, Hagar, incénde ignem, tépefac aquam ad depséndum, dum ego promo farínam: Age, iam, dum aqua tépefit, para mactram, súbige farínam: expediámus ómnia quae iussit herus.

 

ABRAHAMUS: Macta eum expedíte, puer. Heus, Sara.

 

SARA: Quid vis, mi vir?

 

ABRAHAMUS: Cura nobis luculéntum focum.

 

SARA: Iam accénsus est.

 

ABRAHAMUS: Impóne ahénum. Volo ego hóspites meos curári diligentíssime atque humaníssime. Estne adhuc detrácta pellis isti vítulo, puer?

 

PUER: Imo iam disséctus est.

 

ABRAHAMUS: Coniiciámus haec frusta in ahénum. Súbiice tu plura lignam, ut coquántur celérius. Despúma ius. Hagar, ínstrue mensam; sed foris in umbráculo, sub árbore. Nihil libéntius quam viatóribus benefácio, et certe eos neglígere inhumánum est. Hóspites, omnia sunt paráta; accúmbite, et vescímini laeto ánimo: habétis hic butýrum, habétis et lac. Boni consúlite quod adest, quodque Deus largítur in praeséntia. Puer, appóne eis vitulínam.

 

IEHOVA: Ubi est Sara uxor tua?

 

ABRAHAMUS: Adest in tabernáculo.

 

IEHOVA: Cum revísam te eádem tempestáte anni quae nunc est, habébit Sara uxor tua fílium.

 

SARA: Ha, ha, he! ridículum. Ego iam viéta sum, et indulgébo voluptáti, scílicet, cum meus quoque dóminus consenúerit?

 

IEHOVA: Cur tandem ridet Sara, negans se posse párere, quia consénuit? Estne áliquid quod Jehóva non possit effícere? Cum revísam te, inquam, anno verténte habébit Sara filium.

 

SARA: Ego non risi.

 

IEHOVA: Imo vero risísti.

 

GENII: Sed iam pergámus confícere iter réliquum.

 

ABRAHAMUS: Ego comitábor vos, nisi moléstum est.

 

IEHOVA: Egone ut celem Abrahámum de eo quod sum factúrus, ex quo profectúra sit gens máxima et potentíssima, per quam omnes gentes orbis terrárum sint consecutúrae felicitátem? Nam certo scio eum praeceptúrum esse tuis líberis, et porro suae in pósterum stirpi, ut vivant ex meo praescrípto, et colant iustítiam atque ius, ut ego praestem Abrahámo quae promísi ei; profécto non celábo.

Abraháme, volo tibi indicáre qui sim, et quo eam. Ego sum Iehóva. Cum vidérem dissipátos esse rumóres de tot tantísque flagítiis Sodomitanórum et Gomorrhaeórum, státui deveníre huc, et exploráre, utrum sint plane profligáti, quemádmodum accépi fama et auditióne, an non sint.

 

GENII: Nos quidem antecedámus.

 

ABRAHAMUS: Sed quid? Perdésne étiam bonos una cum ímprobis? Si erunt quinquagínta boni viri in urbe, an etiam perdes? Neque ignósces illi loco propter illos quinquagínta bonos qui erunt in eo? Absit ut tu sic fácias, ut interfícias bonos cum malis, sitque éadem conditio probórum et improbórum. Absit ut tu, qui moderáris totum orbem terrárum, non fácias aequum.

 

IEHOVA: Si invénero in urbe Sódoma quinquagínta viros bonos, ignóscam toti loco propter eos.

 

ABRAHAMUS: Facio fortásse audácter, qui aúdeam álloqui te Dóminum meum, ipse pulvis et cinis: sed tamen si forte defúerint quinque de quinquagínta bonis, an propter quinque exscíndes totam urbem?

 

IEHOVA: Non evértam, si invénero ibi quadragínta quinque viros bonos.

 

ABRAHAMUS: Quid si quadragínta?

 

IEHOVA: Étiam propter quadragínta abstinébo.

 

ABRAHAMUS: Quaeso ne aegre feras, Dómine, si pergo quaérere. Quid si trigínta?

 

IEHOVA: Étiam sic abstinébo.

 

ABRAHAMUS: Possum vidéri audácior, qui álloquar Dóminum meum. Quid si vigínti?

 

IEHOVA: Étiam eórum causa non evértam.

 

ABRAHAMUS: Interrogábo te hoc postrémum, si tibi gravis non sum. Quid si decem?

 

IEHOVA: Propter decem non evértam.

 

GENII: Iam advesperáscit et nos appropinquámus urbi. [...]


 

VULGATA: GENESIS xviii

 

1 Appáruit autem ei Dóminus in conválle Mambre sedénti in óstio tabernáculi sui in ipso fervóre diéi.

 

2 Cumque elevásset óculos, apparuérunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidísset, cucúrrit in occúrsum eórum de óstio tabernáculi, et adorávit in terram.

 

3-4 Et dixit: Dómine, si inveni grátiam in óculis tuis, ne tránseas servum tuum: sed áfferam pauxíllum aquae, et laváte pedes vestros, et requiéscite sub árbore.

 

5a Ponámque buccéllam panis, et confortáte cor vestrum: póstea transíbitis: idcírco enim declinástis ad servum vestrum.

 

5b Qui dixérunt: Fac ut locútus es.

 

6 Festinávit Abrahám in tabernáculum ad Saram, dixítque ei: Accélera, tria sata símilae commísce, et fac subcinerícios panes.

 

7 Ipse vero ad arméntum cucúrrit, et tulit inde vítulum tenérrimum et óptimum, dedítque púero: qui festinávit et coxit illum.

 

8 Tulit quoque butýrum et lac, et vítulum quem cóxerat, et pósuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub árbore.

 

9a Cumque comedíssent, dixérunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua?

 

9b Ille respóndit: Ecce in tabernáculo est.

 

10 Cui dixit: Revértens véniam ad te témpore isto, vita cómite, et habébit fílium Sara uxor tua.

 

10b-11 Quo audíto, Sara risit post óstium tabernáculi. Erant autem ambo senes, provectáeque aetátis, et desíerant Sarae fíeri muliébria.

 

12 Quae risit occúlte dicens: Postquam consénui, et dóminus meus vétulus est, voluptáti óperam dabo?

 

13-14 Dixit autem Dóminus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritúra sum anus? Numquid Deo quidquam est diffícile? Juxta condíctum revértar ad te hoc eódem témpore, vita cómite, et habébit Sara fílium.

 

15a Negábit Sara, dicens: Non risi, timóre pertérrita.

 

15b Dóminus autem: Non est, inquit, ita: sed risísti.

 

16 Cum ergo surrexíssent inde viri, direxérunt óculos contra Sódomam: et Abrahám simul gradiebátur, dedúcens eos.

 

17-18 Dixítque Dóminus: Num celáre pótero Abrahám quae gestúrus sum: cum futúrus sit in gentem magnam, ac robustíssimam, et benedicéndae sint in illo omnes natiónes terrae?

 

19 Scio enim quod praeceptúrus sit fíliis suis, et dómui suae post se ut custódiant viam Dómini, et fáciant judícium et justítiam: ut addúcat Dóminus propter Abrahám ómnia quae locútus est ad eum.

 

20-21 Dixit ítaque Dóminus: Clamor Sodomórum et Gomorrhae multiplicátus est, et peccátum eórum aggravátum est nimis. Descéndam, et vidébo utrum clamórem qui venit ad me, ópere compléverint; an non est ita, ut sciam.

 

22 Converterúntque se inde, et abiérunt Sódomam: Abrahám vero adhuc stabat coram Dómino.

 

23-24 Et appropínquans ait: Numquid perdes justum cum ímpio? Si fúerint quinquagínta justi in civitáte, períbunt simul? et non parces loco illi propter quinquagínta justos, si fúerint in eo?

 

25 Absit a te ut rem hanc fácias, et occídas justum cum ímpio, fiátque justus sicut ímpius, non est hoc tuum: qui júdicas omnem terram, nequáquam fácies judícium hoc.

 

26 Dixítque Dóminus ad eum: Si invénero Sódomis quinquagínta justos in médio civitátis, dimíttam omni loco propter eos.

 

27-28a Respondénsque Abrahám, ait: Quia semel coepi, loquar ad Dóminum meum, cum sim pulvis et cinis. Quid si minus quinquagínta justis quinque fúerint? delébis, propter quadragínta quinque, univérsam urbem?

 

28b Et ait: Non delébo, si invénero ibi quadragínta quinque.

 

29a Rursúmque locútus est ad eum: Sin autem quadragínta ibi invénti fúerint, quid fácies?

 

29b Ait: Non percútiam propter quadragínta.

 

30a Ne quaeso, inquit, indignéris, Dómine, si loquar: quid si ibi invénti fúerint trigínta?

 

30b Respóndit: Non fáciam, si invénero ibi trigínta.

 

31a Quia semel, ait, coepi loquar ad Dóminum meum: quid si ibi invénti fúerint vigínti?

 

31b Ait: Non interfíciam propter vigínti.

 

32a Óbsecro, inquit, ne irascáris, Dómine, si loquar adhuc semel: quid si invénti fúerint ibi decem?

 

32b Et dixit: Non delébo propter decem.

 

33 Abiítque Dóminus, postquam cessávit loqui ad Abrahám: et ille revérsus est in locum suum.

 

 

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.