| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

adamus

Page history last edited by Laura Gibbs 14 years, 1 month ago

 

DOMUS: Adamus - Cainus - Abrahamus - Lotus


 

Dialogorum sacrorum libri quattuor, scripti a Sébastien Castellion (1781) - GoogleBooks

 

ADAMUS

 

Personae Quattuor - Serpens, Eva, Adamus, Iehova - et Fabulator

 


 

(Fabulatoris) Argumentum. Serpens Evam, et Eva porro Adámum, impéllit ad vescéndum fructu vétito: Deus vero ipsos tres ad tótidem poenas damnat.

 

SERPENS. Cur vétuit vos Deus vesci ex ómnibus arbóribus pomárii?

 

EVA. Licet nobis vesci frúctibus árborum pomárii: tantum Deus nobis interdíxit ea árbore, quae est in médio pomário, ne vescerémur fructu eius, neve eum attingerémus, nisi vellémus mori.

 

SERPENS. Nequáquam moriémini proptérea: sed scit Deus, si comedéritis de eo, tum óculos vobis apértum iri, atque ita vos fore tanquam Deos, sciéntes boni atque mali.

 

EVA. Ita plane vidétur, et fructus ipse est pulcher sane visu: Néscio an sit ita dulcis gustátu; verum tamen expériar. Vah, quam dulcis est; Impertiéndum est étiam maríto. Mi vir, si scires quam sápidus sit hic fructus, iam dudum comedísses. Áccipe.

 

ADAMUS. Quando ita vis, fáciam. Ah! flagítium fécimus.

 

EVA. Quid est?

 

ADAMUS. Nonne vides, mísera, nos esse nudos?

 

EVA. Vídeo et me pudet: sed quid nobis faciéndum est?

 

ADAMUS. Texámus nobis subligácula ex fóliis, quibus tegámus pudénda.

 

EVA. Bene mones: et est hic ficus fóliis magnis et aptis huic rei.

 

ADAMUS. Sed, O nos infelíces! videor mihi audíre vocem.

 

EVA. Iéhova est. Míseram me! véreor ne deprehéndat nos nudos. Abdámus nos in hoc densum nemus.

 

IEHOVA. Heus, Heus, Adáme, ubi es?

 

ADAMUS. Audíta voce tua in pomário, térritus sum: et quia nudus eram, abscóndi me.

 

IEHOVA. Unde didicísti te esse nudum? Numnam comedísti de árbore, de qua praecéperam tibi ne coméderes?

 

ADAMUS. Comédi quidem, sed praébuit múlier, quam tu adiunxísti mihi.

 

IEHOVA. Quidnam fecísti, mulier?

 

EVA. Decépta a serpénte comédi.

 

IEHOVA. Quóniam istud fecísti, serpens, tu eris detestabilíssima ómnium bestiárum, omniúmque animálium terréstrium, et incédes in pectus, et vorábis púlverem, quam diu vives. Quin étiam conciliábo tantas inimicítias inter te et mulíerem, intérque semen tuum et eius, ut id cónterat tibi caput, tu autem ei calcem.

Te quoque, fémina, affíciam plúrimis dolóribus et aerúmnis, ut cum dolóre párias; et tota péndeas ex império viri tui.

Et tu, Adáme, quóniam morem gerens uxóri tuae, comedísti de árbore, cuius esu interdíxeram tibi, habébis terram infecúndam tua culpa, et ex ea quaeres victum laborióse dum vives, cum ínterim ipsa procreábit tibi cárduos et sentes. Tu vescéris herbis e terra nascéntibus et cum sudóre vultus tolerábis victim, donec rédeas in terram, ex qua ortus es: nam pulvis es, et in púlverem redíbis.

 

(Fabulatoris) Sententia: Ob uníus hóminis inobediéntiam mors intrávit in mundum. Disce, puer, obediéntiam.


 

VULGATA: GENESIS iii

 

1 Sed et serpens erat callídior cunctis animántibus terrae quae fécerat Dóminus Deus. Qui dixit ad mulíerem: Cur praecépit vobis Deus ut non comederétis de omni ligno paradísi?

 

2-3 Cui respóndit múlier: De fructu lignórum, quae sunt in paradíso, véscimur: de fructu vero ligni quod est in médio paradísi, praecépit nobis Deus ne comederémus, et ne tangerémus illud, ne forte moriámur.

 

4-5 Dixit autem serpens ad mulíerem: Nequáquam morte moriémini. Scit enim Deus quod in quocúmque die comedéritis ex eo, aperiéntur óculi vestri, et éritis sicut dii, sciéntes bonum et malum.

 

6 Vidit ígitur múlier quod bonum esset lignum ad vescéndum, et pulchrum óculis, aspectúque delectábile: et tulit de fructu illíus, et comédit: dedítque viro suo, qui comédit.

 

7 Et apérti sunt óculi ambórum; cumque cognovíssent se esse nudos, consuérunt fólia ficus, et fecérunt sibi perizómata.

 

8 Et cum audéssent vocem Dómini Dei deambulántis in paradíso ad auram post merídiem, abscóndit se Adam et uxor eius a fácie Dómini Dei in médio ligni paradísi.

 

9 Vocavítque Dóminus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es?

 

10 Qui ait: Vocem tuam audívi in paradíso, et tímui, eo quod nudus essem, et abscóndi me.

 

11 Cui dixit: Quis enim indicávit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo praecéperam tibi ne coméderes, comedísti?

 

12 Dixítque Adam: Múlier, quam dedísti mihi sóciam, dedit mihi de ligno, et comédi.

 

13a Et dixit Dóminus Deus ad mulíerem: Quare hoc fecísti?

 

13b Quae respóndit: Serpens decépit me, et comédi.

 

14 Et ait Dóminus Deus ad serpéntem: Quia fecísti hoc, maledíctus es inter ómnia animántia, et béstias terrae: super pectus tuum gradiéris, et terram cómedes cunctis diébus vitae tuae.

 

15 Inimicítias ponam inter te et mulíerem, et semen tuum et semen illíus: ipsa cónteret caput tuum, et tu insidiáberis calcáneo eius.

 

16 Mulíeri quoque dixit: Multiplicábo aerúmnas tuas, et concéptus tuos: in dolóre páries fílios, et sub viri potestáte eris, et ipse dominábitur tui.

 

17 Adae vero dixit: Quia audísti vocem uxóris tuae, et comedísti de ligno, ex quo praecéperam tibi ne coméderes, maledícta terra in ópere tuo: in labóribus cómedes ex ea cunctis diébus vitae tuae.

 

18-19 Spinas et tríbulos germinábit tibi, et cómedes herbam terrae. In sudóre vultus tui vescéris pane, donec revertáris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in púlverem revertéris.

Comments (2)

Ann Martin said

at 4:39 pm on Dec 28, 2009

Thanks for putting this up. There's a tiny typo in the Dialogi in Jehova's long speech, second line: should be omniumque, not ombium...
Ann M

Laura Gibbs said

at 8:13 pm on Dec 28, 2009

Thanks, Ann! What I love about these web things is that it is so easy to fix typos. GRATIAS.

You don't have permission to comment on this page.