bible047


 

Vulgate Verses: Home - Previous - Next

 

Vulgate Verses 47: Latin

 

581. (Exodus 3:5) Locus, in quo stas, terra sancta est.

582. (II Peter 3:13) Novos caelos et novam terram expectamus, in quibus iustitia habitat.

583. (Proverbs 30:25) Formicae populus infirmus, quae praeparant in messe cibum sibi.

584. (Proverbs 30:26) Lepusculus plebs invalida, quae conlocat in petra cubile suum.

585. (I Cor. 4:4) Qui iudicat me, Dominus est.

586. (John 5:23) Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem.

587. (Matt. 10:37) Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus.

588. (Matt. 10:37) Qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.

589. (Ecc. 11:4) Qui observat ventum, non seminat.

590. (Heb. 2:6) Quid est homo quod memor es eius, aut filius hominis quoniam visitas eum?

591. (James 4:12) Tu quis es, qui iudicas proximum?

592. (I Cor. 3:7) Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus.

593. (Job 38:41) Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius ad Deum clamant?

 

Study Guide

 

The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.