Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 48: Latin
594. (I Peter 1:25) Verbum Domini manet in aeternum.
595. (John 4:11) Puteus altus est; unde ergo habes aquam vivam?
596. (John 6:68) Verba vitae aeternae habes.
597. (Wisdom 16:13) Vitae et mortis habes potestatem.
598. (Rev. 1:18) Habeo claves mortis et inferni.
599. (Luke 20:21) In veritate viam Dei doces.
600. (I Esdras 4:41) Magna veritas et praevalet.
601. (James 5:16) Multum valet deprecatio iusti assidua.
602. (John 19:15) Non habemus regem, nisi Caesarem.
603. (John 4:44) Propheta in sua patria honorem non habet.
604. (I Cor. 13:6) Caritas non gaudet super iniquitatem; congaudet autem veritati.
605. (Phil. 2:15) In medio nationis pravae et perversae lucetis sicut luminaria in mundo.
606. (Matt. 23:27) Sepulchra dealbata a foris parent speciosa; intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia.
607. (Heb. 6:19) Spem sicut anchoram habemus animae, tutam ac firmam.
608. (Mark 4:40) Quid timidi estis? Necdum habetis fidem?
609. (Matt. 7:3) Quid vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides?
610. (I Cor. 13:12) Videmus nunc per speculum in aenigmate; tunc autem facie ad faciem.
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.