bible072


 

Vulgate Verses: Home - Previous - Next

 

Vulgate Verses 72: Latin

 

896. (Matt. 9:13) Misericordiam volo, et non sacrificium.

897. (Mark 14:36) Non quod ego volo, sed quod tu.

898. (Romans 16:19) Volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo.

899. (I Tim. 2:8) Volo viros orare in omni loco sine ira et disceptatione.

900. (Romans 7:19) Non quod volo bonum hoc facio, sed quod nolo malum hoc ago.

901. (John 5:6) Vis sanus fieri?

902. (Mark 1:40) Si vis, potes me mundare.

903. (Esther 5:3) Quid vis, Hester regina? Quae est petitio tua?

904. (John 3:8) Spiritus, ubi vult, spirat.

905. (Exodus 7:14) Pharao non vult dimittere populum.

906. (John 5:21) Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.

907. (I Tim. 2:4) Omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire.

908. (Matt. 12:38) Magister, volumus a te signum videre.

909. (Exodus 16:28) Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam?

910. (I Tim. 6:9) Qui volunt divites fieri, incidunt in temptationem et laqueum.

911. (Matt. 23:4) Onera gravia imponunt in umeros hominum; digito autem suo nolunt ea movere.

 

Study Guide

 

The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.