Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 78: Latin
979. (Genesis 25:28) Isaac amabat Esau et Rebecca diligebat Iacob.
980. (II Macc. 7:20) Bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat.
981. (Rev. 6:8) Ecce, equus pallidus et, qui sedebat desuper, nomen illi Mors.
982. (I Kings 4:34) Veniebant ab universis regibus terrae, qui audiebant sapientiam Salomonis.
983. (Exodus 16:3) In terra Aegypti sedebamus super ollas carnium et comedebamus panes in saturitate.
984. (I Cor. 10:4) Bibebant de spiritali petra; petra autem erat Christus.
985. (I Kings 10:21) Omnia vasa, de quibus potabat rex Salomon, erant aurea.
986. (I Samuel 18:14) In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo.
987. (Daniel 6:3) Danihel superabat omnes principes et satrapas quia spiritus Dei amplior erat in eo.
988. (Acts 14:12) Vocabant Barnaban Iovem, Paulum vero Mercurium, quoniam ipse erat dux verbi.
989. (Genesis 39:23) Dominus erat cum illo et omnia eius opera dirigebat.
990. (Genesis 2:25) Erant uterque nudi, Adam scilicet et uxor eius, et non erubescebant.
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.