bible092


 

Vulgate Verses: Home - Previous - Next

 

Vulgate Verses 92: Latin

 

1150. (Rev. 1:11) Quod vides, scribe in libro.

1151. (Col. 3:1) Quae sursum sunt, quaerite.

1152. (Col. 3:2) Quae sursum sunt, sapite, non quae supra terram.

1153. (Mark 12:17) Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo.

1154. (Wisdom 1:1) Diligite iustitiam, qui iudicatis terram.

1155. (Eph. 5:14) Surge, qui dormis.

1156. (Matt. 5:40) Qui vult tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium.

1157. (I Cor. 10:31) Sive manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite.

1158. (Luke 23:34) Pater, dimitte illi; non enim sciunt quid faciunt.

1159. (II Chron. 6:30) Redde unicuique secundum vias suas.

1160. (Eph. 6:17) Galeam salutis adsumite et gladium Spiritus, quod est verbum Dei.

1161. (Col. 3:14) Super omnia haec, induite caritatem, quod est vinculum perfectionis. 

 

Study Guide

 

The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.