| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Work with all your cloud files (Drive, Dropbox, and Slack and Gmail attachments) and documents (Google Docs, Sheets, and Notion) in one place. Try Dokkio (from the makers of PBworks) for free. Now available on the web, Mac, Windows, and as a Chrome extension!

View
 

bible122

Page history last edited by PBworks 14 years ago

 

Vulgate Verses: Home - Previous - Next

 

Vulgate Verses 122: Latin

 

1547. (Hosea 6:1) Percutiet et curabit nos.

1548. (Mark 10:34) Conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget.

1549. (Jer. 31:13) Convertam luctum eorum in gaudium et laetificabo a dolore suo.

1550. (Ezekiel 34:11) Ecce, ego ipse requiram oves meas et visitabo eas.

1551. (Genesis 16:11) Paries filium vocabisque nomen eius Ismahel.

1552. (Luke 1:13) Uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem.

1553. (Luke 1:31) Ecce, concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum.

1554. (John 8:32) Cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos.

1555. (Isaiah 40:31) Current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.

1556. (Ezekiel 36:26) Auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum.

1557. (I Cor. 1:19) Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo.

1558. (Mark 13:22) Exsurgent pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa et portenta.

1559. (Proverbs 23:5) Opes facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum.

1560. (Luke 11:11) Quis ex vobis patrem petet panem, numquid lapidem dabit illi?

1561. (Luke 11:11) Quis ex vobis patrem petet piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi?

1562. (Mal. 3:1) Ecce, ego mittam angelum meum et praeparabit viam ante faciem meam.

1563. (Acts 2:17) Effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae.

 

Study Guide

 

The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.

 

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.