| 
View
 

bible129

Page history last edited by PBworks 16 years, 11 months ago

 

Vulgate Verses: Home - Previous - Next

 

Vulgate Verses 129: Latin

 

1656. (Lev. 11:45) Sancti eritis quia et ego sanctus sum.

1657. (Psalms 23:1) Dominus pascit me; nihil mihi deerit.

1658. (James 4:14) Ignoratis quid erit in crastinum.

1659. (Mark 10:8) Erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo, sed una caro.

1660. (Jer. 17:7) Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia eius.

1661. (I Macc. 2:37) Testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos.

1662. (Matt. 23:11) Qui maior est vestrum, erit minister vester.

1663. (Mark 9:35) Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister.

1664. (Job 21:18) Erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit.

1665. (Ecc. 9:10) Nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas.

1666. (Jer. 32:27) Ecce, ego Dominus Deus universae carnis; numquid mihi difficile erit omne verbum?

1667. (Hosea 1:10) Erit numerus filiorum Israhel quasi harena maris, quae sine mensura est.

1668. (Matt. 24:27) Sicut fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente, ita erit et adventus Filii hominis.

 

Study Guide

 

The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.

 

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.