| 
View
 

bible130

Page history last edited by PBworks 17 years, 5 months ago

 

Vulgate Verses: Home - Previous - Next

 

Vulgate Verses 130: Latin

 

1669. (Zech. 8:13) Sic salvabo vos et eritis benedictio.

1670. (Proverbs 3:24) Quiesces, et suavis erit somnus tuus.

1671. (Exodus 6:7) Adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus.

1672. (Psalms 31:3) Propter nomen tuum dux meus eris et enutries me.

1673. (Exodus 29:45) Habitabo in medio filiorum Israhel eroque eis Deus.

1674. (Psalms 72:17) Erit nomen eius in aeternum; ultra solem perseverabit nomen eius.

1675. (Isaiah 32:1) Ecce, in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt.

1676. (Lev. 25:4) Septimo anno sabbatum erit terrae; non seres et vineam non putabis.

1677. (Luke 1:14) Erit gaudium tibi et exultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt.

1678. (Deut. 25:15) Pondus habebis iustum et verum, et modius aequalis et verus erit tibi.

1679. (Rev. 22:5) Nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis.

1680. (John 14:17) Spiritum veritatis cognoscitis, quia apud vos manebit et in vobis erit.

1681. (Rev. 10:9) Faciet amaricare ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel.

1682. (Genesis 9:13) Arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram.

1683. (Isaiah 58:11) Eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum, cuius non deficient aquae.

1684. (II Cor. 6:16) Inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus.

1685. (II Chron. 7:14) Ego exaudiam de caelo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum.

1686. (Eph. 5:31) Relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una.

 

Study Guide

 

The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.

 

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.