bible132


 

Vulgate Verses: Home - Previous - Next

 

Vulgate Verses 132: Latin

 

1699. (Micah 4:2) Docebit nos de viis suis et ibimus in semitis eius.

1700. (Song of Sol. 3:2) Surgam, et circuibo civitatem per vicos et plateas.

1701. (Exodus 12:13) Videbo sanguinem ac transibo vos.

1702. (Luke 1:76) Praeibis ante faciem Domini parare vias eius.

1703. (Isaiah 45:2) Ego ante te ibo et gloriosos terrae humiliabo.

1704. (James 1:10) Dives, sicut flos faeni, transibit.

1705. (Sirach 3:26) Qui amat periculum, in illo peribit.

1706. (Psalms 141:10) Incident in rete eius impii; simul ego autem transibo.

1707. (Psalms 43:4) Introibo ad altare tuum, ad Deum laetitiae et exultationis meae.

1708. (Isaiah 58:8) Anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria Domini colliget te.

1709. (Mark 13:31) Caelum et terra transibunt; verba autem mea non transibunt.

1710. (John 10:28) Ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum.

 

Study Guide

 

The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.