bible163


 

Vulgate Verses: Home - Previous - Next

 

Vulgate Verses 163: Latin

 

2132. (Col. 3:9) Nolite mentiri invicem.

2133. (Matt. 5:45) Solem suum oriri facit super bonos et malos.

2134. (Ecc. 5:3) In multis sermonibus invenitur stultitia.

2135. (Job 28:12) Sapientia ubi invenitur, et quis est locus intellegentiae?

2136. (Song of Sol. 2:15) Vulpes parvulas demoliuntur vineas.

2137. (Matt. 11:8) Ecce, qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.

2138. (Ecc. 9:17) Verba sapientium audiuntur in silentio plus quam clamor principis inter stultos.

2139. (James 3:4) Ecce et naves, cum magnae sint, circumferuntur a modico gubernaculo.

2140. (James 1:6) Qui haesitat, similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur.

2141. (Proverbs 13:12) Spes quae differtur affligit animam.

2142. (Ecc. 1:8) Non saturatur oculus visu, nec auris impletur auditu.

2143. (II Cor. 4:8) In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; aporiamur, sed non destituimur.

2144. (II Cor. 4:16) Licet is qui foris est noster homo corrumpitur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem.

 

Study Guide

 

The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.