bible167


 

Vulgate Verses: Home - Previous - Next

 

Vulgate Verses 167: Latin

 

2182. (I Chron. 22:11) Sit Dominus tecum et prosperare.

2183. (Psalms 139:23) Scrutare me, Deus, et cognosce cor meum.

2184. (II Chron. 6:21) Exaudi de habitaculo tuo, id est de caelis, et propitiare.

2185. (Isaiah 41:6) Unusquisque fratri suo dicit, “Confortare.”

2186. (Ecc. 9:10) Quodcumque potest manus tua facere, instanter operare.

2187. (Proverbs 20:13) Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat; aperi oculos tuos et saturare panibus.

2188. (I Tim. 6:11) Tu, o homo Dei, sectare iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem.

2189. (Joshua 3:5) Sanctificamini; cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.

2190. (James 4:10) Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.

2191. (Heb. 3:13) Adhortamini vosmet ipsos per singulos dies.

2192. (I Thess. 5:11) Consolamini invicem et aedificate alterutrum.

2193. (Psalms 96:11) Laetamini caeli et exultet terra; tonet mare et plenitudo eius.

2194. (John 6:27) Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam.

2195. (Col. 3:23) Quodcumque facitis, ex animo operamini, sicut Domino et non hominibus.

2196. (Genesis 1:28) Crescite et multiplicamini, et replete terram et subicite eam.

2197. (Judith 16:2) In tympanis cantate Deo; in cymbalis modulamini illi psalmum novum.

 

Study Guide

 

The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.