Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 171: Latin
2239. (Isaiah 1:26) Vocaberis civitas iusti, urbs fidelis.
2240. (Isaiah 56:7) Domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis.
2241. (Proverbs 24:3) Sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur.
2242. (Exodus 16:12) Vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus.
2243. (Psalms 30:5) Ad vesperum commorabitur fletus, et in matutino laus.
2244. (Isaiah 11:6) Vitulus et leo et ovis simul morabuntur.
2245. (Psalms 37:11) Mites hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis.
2246. (Romans 2:13) Non auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur.
2247. (Ecc. 10:18) In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus.
2248. (Exodus 23:12) Sex diebus operaberis; septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus.
2249. (I Cor. 15:22) Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.