bible182


 

Vulgate Verses: Home - Previous - Next

 

Vulgate Verses 182: Latin

 

2379. (Daniel 4:1) Pax vobis multiplicetur.

2380. (Romans 14:19) Quae pacis sunt, sectemur.

2381. (John 6:28) Quid faciemus ut operemur opera Dei?

2382. (Proverbs 3:31) Ne aemuleris hominem iniustum, nec imiteris vias eius.

2383. (Psalms 70:1) Deus, ut liberes me, Domine, ut auxilieris mihi festina.

2384. (Psalms 38:21) Ne derelinquas me, Domine Deus meus; ne elongeris a me.

2385. (Matt. 6:9) Pater noster, qui in caelis es, sanctificetur nomen tuum.

2386. (Mark 4:22) Non est aliquid absconditum quod non manifestetur.

2387. (John 3:21) Qui facit veritatem, venit ad lucem ut manifestentur eius opera.

2388. (James 5:9) Nolite ingemescere in alterutrum ut non iudicemini.

2389. (Luke 9:25) Quid proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat?

2390. (Mark 8:36) Quid proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae?

2391. (II Macc. 1:5) Exaudiat Deus orationes vestras et reconcilietur vobis, nec vos deserat in tempore malo.

 

Study Guide

 

The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.