| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

View
 

bible195

Page history last edited by PBworks 13 years, 10 months ago

 

Vulgate Verses: Home - Previous - Next

 

Vulgate Verses 195: Latin

 

2568. (James 5:8) Adventus Domini appropinquavit.

2569. (Wisdom 1:8) Spiritus Domini replevit orbem terrarum.

2570. (Luke 1:47) Exultavit spiritus meus in Deo, salutari meo.

2571. (Gal. 4:6) Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra.

2572. (Ecc. 9:11) Vidi sub sole tempus casumque in omnibus.

2573. (Psalms 104:19) Fecit lunam per tempora; sol cognovit occubitum suum.

2574. (Psalms 78:15) Scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis.

2575. (Jer. 1:9) Misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit, “Ecce, dedi verba mea in ore tuo.”

2576. (II Esdras 16:61) Dominus finxit hominem et posuit cor in medio corporis et misit ei spiritum et vitam et intellectum.

2577. (Rev. 14:19) Misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum.

2578. (Psalms 102:9) Cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui.

2579. (Job 2:10) Bona suscepimus de manu Domini.

2580. (Jer. 20:13) Liberavit animam pauperis de manu malorum.

2581. (I Sam. 1:15) Effudi animam meam in conspectu Domini.

2582. (I Kings 16:30) Fecit Ahab malum in conspectu Domini.

2583. (Ecc. 2:26) Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et laetitiam.

2584. (Job 3:17) Ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore.

2585. (Job 4:3) Docuisti multos, et manus lassas roborasti.

2586. (Psalms 40:2) Statuit super petram pedes meos; stabilivit gressus meos.

2587. (Psalms 102:25) A principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli.

 

Study Guide

 

The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.

 

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.