Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 208: Latin
2758. (Rev. 21:4) Quae prima, abierunt.
2759. (John 19:22) Quod scripsi, scripsi.
2760. (Romans 13:8) Qui diligit proximum, legem implevit.
2761. (John 20:29) Beati qui non viderunt et crediderunt.
2762. (Daniel 4:5) Somnium vidi, quod perterruit me.
2763. (Deut. 32:18) Deum, qui te genuit, dereliquisti.
2764. (Isaiah 65:1) Invenerunt qui non quaesierunt me.
2765. (Judges 2:1) Eduxi vos de Aegypto et introduxi in terram pro qua iuravi patribus vestris.
2766. (Ecc. 2:10) Omnia quae desideraverunt oculi mei, non negavi eis.
2767. (Ecc. 1:16) Ecce, praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me.
2768. (Mark 12:43) Vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazofilacium.
2769. (Eph. 2:17) Evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis, et pacem his qui prope.
2770. (Sirach 28:18) Multi ceciderunt in ore gladii, sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam.
2771. (Isaiah 2:8) Opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum.
2772. (Ezekiel 34:4) Quod infirmum fuit, non consolidastis, et quod aegrotum, non sanastis.
2773. (John 19:17) Exivit in eum qui dicitur Calvariae locum, hebraice Golgotha.
2774. (Daniel 3:28) Misit angelum suum et eruit servos suos qui crediderunt in eum.
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.