| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions. Connect your Gmail, DriveDropbox, and Slack accounts and in less than 2 minutes, Dokkio will automatically organize all your file attachments. Learn more and claim your free account.

View
 

bible221

Page history last edited by PBworks 13 years ago

 

Vulgate Verses: Home - Previous - Next

 

Vulgate Verses 221: Latin

 

2938. (Ecc. 5:16) Quid prodest ei, quod laboravit in ventum?

2939. (Ecc. 2:15) Quid mihi prodest, quod maiorem sapientiae dedi operam?

2940. (Bel 35) Domine, Babylonem non vidi et lacum nescio.

2941. (I John 2:9) Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est.

2942. (Mark 15:31) Alios salvos fecit; se ipsum non potest salvum facere.

2943. (John 20:13) Tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum.

2944. (John 20:2) Tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum.

2945. (I John 4:11) Si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere.

2946. (John 1:12) Quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.

2947. (Rev. 1:19) Scribe quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec.

2948. (I Tim. 6:7) Nihil intulimus in mundum; haud dubium quia nec auferre quid possumus.

2949. (Matt. 16:3) Faciem caeli diiudicare nostis; signa autem temporum non potestis.

2950. (I John 4:8) Qui non diligit, non novit Deum, quoniam Deus caritas est.

2951. (John 3:2) Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister.

2952. (Exodus 23:9) Scitis advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti.

2953. (John 5:24) Qui verbum meum audit et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam.

2954. (I John 3:16) Ille pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere.

2955. (I John 4:20) Qui non diligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere?

2956. (Ecc. 1:13) Proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole.

2957. (John 4:12) Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit?

 

Study Guide

 

The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.

 

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.