Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 228: Latin
3033. (I John 4:19) Nos diligamus quoniam Deus prior dilexit nos.
3034. (John 13:34) Sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem.
3035. (John 15:12) Hoc est praeceptum meum: ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.
3036. (Song of Sol. 6:2) Dilectus meus descendit in hortum suum ut lilia colligat.
3037. (John 17:4) Opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam.
3038. (Mark 11:28) Quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias?
3039. (I Cor. 1:27) Quae stulta sunt mundi, elegit Deus ut confundat sapientes.
3040. (I John 4:9) Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum.
3041. (Luke 23:35) Alios salvos fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
3042. (Acts 7:60) Clamavit voce magna, “Domine, ne statuas illis hoc peccatum.”
3043. (Job 2:10) Si bona suscepimus de manu Domini, quare mala non suscipiamus?
3044. (John 13:15) Exemplum dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.
3045. (John 4:34) Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius.
3046. (John 6:38) Descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me.
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.