Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 235: Latin
3127. (Proverbs 26:20) Cum defecerint ligna, extinguetur ignis.
3128. (Micah 7:8) Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est.
3129. (Proverbs 29:2) Cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
3130. (Mark 13:7) Cum audieritis bella et opiniones bellorum, ne timueritis.
3131. (Isaiah 43:2) Cum transieris per aquas, tecum ero et flumina non operient te.
3132. (Isaiah 43:2) Cum ambulaveris in igne, non conbureris et flamma non ardebit in te.
3133. (John 16:13) Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos in omnem veritatem.
3134. (Isaiah 26:9) Cum feceris iudicia tua in terra, iustitiam discent habitatores orbis.
3135. (John 21:18) Cum senueris, extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo non vis.
3136. (Exodus 12:23) Cum viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste, transcendet ostium.
3137. (Mark 13:28) Cum iam ramus ficus tener fuerit et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas.
3138. (Mark 12:25) Cum a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelis.
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.