Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 237: Latin
3151. (Matt. 9:21) Si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero.
3152. (John 8:36) Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis.
3153. (Luke 19:40) Si hii tacuerint, lapides clamabunt.
3154. (Proverbs 17:28) Stultus quoque, si tacuerit, sapiens putabitur.
3155. (Proverbs 17:28) Si compresserit labia sua, intellegens putabitur.
3156. (Mark 9:50) Si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis?
3157. (Mark 9:43) Si scandalizaverit te manus tua, abscide illam.
3158. (Heb. 3:15) Si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra.
3159. (John 15:10) Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea.
3160. (Isaiah 1:18) Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur.
3161. (Lev. 19:33) Si habitaverit advena in terra vestra, ne exprobretis ei.
3162. (Ecc. 11:8) Si annis multis vixerit homo, meminisse debet tenebrosi temporis.
3163. (Ecc. 4:11) Si dormierint duo, fovebuntur mutuo; unus quomodo calefiet?
3164. (Luke 6:33) Si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quae vobis est gratia?
3165. (Psalms 23:4) Si ambulavero in valle mortis, non timebo malum quoniam tu mecum es.
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.