Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 238: Latin
3166. (Rev. 3:3) Si non vigilaveris, veniam tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te.
3167. (II Chron. 15:2) Si quaesieritis Dominum, invenietis; si autem dereliqueritis, derelinquet vos.
3168. (Proverbs 25:21) Si esurierit inimicus tuus, ciba illum, et si sitierit, da ei aquam bibere.
3169. (Luke 6:34) Si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quae gratia est vobis?
3170. (John 3:12) Si terrena dixi vobis et non creditis, quomodo si dixero vobis caelestia credetis?
3171. (Esther 5:3) Quid vis, Hester regina? Etiam si dimidiam regni partem petieris, dabitur tibi.
3172. (Luke 16:31) Si Mosen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit credent.
3173. (John 13:35) In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
3174. (Mark 11:26) Si vos non dimiseritis, nec Pater vester, qui in caelis est, dimittet vobis peccata vestra.
3175. (Matt. 6:14) Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra.
3176. (Matt. 7:9) Quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei?
3177. (I Cor. 12:16) Si dixerit auris, “Quia non sum oculus, non sum de corpore,” non ideo non est de corpore?
3178. (I Cor. 12:15) Si dixerit pes, “Quoniam non sum manus, non sum de corpore,” non ideo non est de corpore?
3179. (Matt. 17:20) Si habueritis fidem sicut granum sinapis, nihil impossibile erit vobis.
3180. (Matt. 17:20) Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic, “Transi hinc,” et transibit.
3181. (I Cor. 13:2) Si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
3182. (I Cor. 13:2) Si noverim mysteria omnia et omnem scientiam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.