| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

View
 

bible239

Page history last edited by PBworks 13 years, 10 months ago

 

Vulgate Verses: Home - Previous - Next

 

Vulgate Verses 239: Latin

 

3183. (John 4:48) Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.

3184. (John 20:25) Nisi videro in manibus eius figuram clavorum, non credam.

3185. (Psalms 127:1) Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.

3186. (Psalms 127:1) Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam.

3187. (John 6:53) Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habetis vitam in vobis.

3188. (John 3:2) Nemo potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.

3189. (Amos 3:4) Numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit praedam?

3190. (John 10:9) Ego sum ostium; per me si quis introierit, salvabitur.

3191. (Ecc. 4:12) Si quispiam praevaluerit contra unum, duo resistent.

3192. (John 14:14) Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam.

3193. (John 16:23) Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.

3194. (John 6:51) Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum.

3195. (John 8:51) Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum.

3196. (Rev. 3:20) Si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam, introibo ad illum.

3197. (John 11:9) Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt.

3198. (Matt. 5:39) Si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram.

3199. (I John 4:20) Si quis dixerit quoniam, “Diligo Deum,” et fratrem suum oderit, mendax est.

 

Study Guide

 

The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.

 

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.