bible240


 

Vulgate Verses: Home - Previous - Next

 

Vulgate Verses 240: Latin

 

3200. (Exodus 33:19) Miserebor cui voluero.

3201. (Exodus 33:19) Clemens ero in quem mihi placuerit.

3202. (Sirach 13:1) Qui tetigerit picem, inquinabitur ab illa.

3203. (Gal. 6:7) Quae seminaverit homo, haec et metet.

3204. (Matt. 7:2) In quo iudicio iudicaveritis, iudicabimini.

3205. (Mark 13:13) Qui sustinuerit in finem, hic salvus erit.

3206. (Exodus 32:33) Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo.

3207. (Matt. 26:52) Omnes qui acceperint gladium, gladio peribunt.

3208. (Psalms 1:3) Folium eius non defluet, et omne quod fecerit prosperabitur.

3209. (Rev. 13:10) Qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi.

3210. (Exodus 21:17) Qui maledixerit patri suo et matri, morte moriatur.

3211. (Exodus 21:15) Qui percusserit patrem suum et matrem, morte moriatur.

3212. (Mark 8:35) Qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam.

3213. (Matt. 10:39) Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.

3214. (John 5:25) Mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent.

3215. (Psalms 94:12) Beatus vir quem erudieris, Domine, et de lege tua docueris.

3216. (John 4:14) Qui biberit ex aqua quam ego dabo, ei non sitiet in aeternum.

3217. (Matt. 18:5) Qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.

3218. (Mark 3:35) Qui fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est.

3219. (Job 7:9) Sicut consumitur nubes et pertransit, sic qui descenderit ad inferos non ascendet.

 

Study Guide

 

The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.