bible251


 

Vulgate Verses: Home - Previous - Next

 

Vulgate Verses 251: Latin

 

3349. (I Tim. 2:13) Adam primus formatus est, deinde Eva.

3350. (Sirach 49:14) Nemo natus est in terra qualis Enoch, nam et ipse receptus est a terra.

3351. (Genesis 11:9) Vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium universae terrae.

3352. (I Macc. 2:52) Abraham nonne in temptatione inventus est fidelis?

3353. (James 2:21) Abraham, pater noster, nonne ex operibus iustificatus est?

3354. (Acts 7:22) Eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum.

3355. (Exodus 14:22) Ingressi sunt filii Israhel per medium maris sicci.

3356. (John 1:17) Lex per Mosen data est; gratia et veritas per Iesum Christum facta est.

3357. (I Samuel 16:13) Directus est spiritus Domini in David.

3358. (I Kings 10:23) Magnificatus est rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia.

3359. (I Kings 4:32) Locutus est quoque Salomon tria milia parabolas.

3360. (I Macc. 2:60) Danihel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum.

3361. (Daniel 3:26) Egressi sunt Sidrach Misach et Abdenago de medio ignis.

3362. (Neh. 1:3) Murus Hierusalem dissipatus est et portae eius conbustae sunt igni.

3363. (Mark 6:34) Iesus misertus est super eos.

3364. (John 11:35) Lacrimatus est Iesus.

3365. (Acts 1:11) Iesus adsumptus est a vobis in caelum.

 

Study Guide

 

The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.