Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 257: Latin
3420. (I Cor. 9:22) Omnibus omnia factus sum ut omnes facerem salvos.
3421. (Heb. 11:5) Fide Enoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur.
3422. (Judges 2:1) Pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum.
3423. (Ezekiel 34:6) Super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret.
3424. (I Peter 3:18) Christus semel pro peccatis mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo.
3425. (Matt. 4:1) Tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo.
3426. (Acts 16:26) Subito terraemotus factus est, magnus ita ut moverentur fundamenta carceris.
3427. (II Cor. 8:9) Propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.
3428. (Ezekiel 34:8) Factae sunt oves meae in devorationem omnium bestiarum agri eo quod non esset pastor.
3429. (Ezekiel 34:5) Dispersae sunt oves meae eo quod non esset pastor.
3430. (I Samuel 4:22) Translata est gloria ab Israhel eo quod capta esset arca Dei.
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.