Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 259: Latin
3446. (Wisdom 7:7) Optavi et datus est mihi sensus.
3447. (Psalms 3:5) Dormivi et soporatus sum; evigilavi quia Dominus sustentavit me.
3448. (Rev. 4:11) Domine, tu creasti omnia et propter voluntatem tuam erant et creata sunt.
3449. (Matt. 18:33) Oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum.
3450. (Isaiah 60:1) Venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.
3451. (Isaiah 41:10) Confortavi te et auxiliatus sum tui.
3452. (Mark 10:28) Ecce, nos dimisimus omnia et secuti sumus te.
3453. (Rev. 5:9) Occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo, ex omni tribu et lingua et populo et natione.
3454. (Wisdom 5:6) Iustitiae lumen non luxit nobis et sol non est ortus nobis.
3455. (John 1:14) Verbum caro factum est et habitavit in nobis, plenum gratiae et veritatis.
3456. (John 19:24) Partiti sunt vestimenta mea sibi, et in vestem meam miserunt sortem.
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.