bible261


 

Vulgate Verses: Home - Previous - Next

 

Vulgate Verses 261: Latin

 

3471. (James 2:23) Credidit Abraham Deo et amicus Dei appellatus est.

3472. (Acts 7:20) Eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo.

3473. (I Cor. 10:1-2) Patres nostri omnes mare transierunt et omnes in Mose baptizati sunt in mari.

3474. (II Kings 2:8) Helias percussit aquas, quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum.

3475. (I Kings 17:22) Exaudivit Dominus vocem Heliae, et reversa est anima pueri intra eum et revixit.

3476. (Deut. 34:9) Iosue repletus est spiritu sapientiae quia Moses posuit super eum manus suas.

3477. (I Chron. 11:7) Habitavit David in arce et idcirco appellata est civitas David.

3478. (Daniel 2:1) Vidit Nabuchodonosor somnium et conterritus est spiritus eius.

3479. (Luke 1:41) Exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth.

3480. (Acts 1:26) Cecidit sors super Matthiam et adnumeratus est cum undecim apostolis.

3481. (Isaiah 21:9) Cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram.

3482. (II Samuel 1:19) Incliti Israhel super montes tuos interfecti sunt; quomodo ceciderunt fortes.

3483. (I Macc. 14:11) Fecit pacem super terram et laetatus est Israhel laetitia magna.

3484. (I Kings 8:56) Dedit requiem populo suo Israhel iuxta omnia quae locutus est.

3485. (I Thess. 4:14) Iesus mortuus est et resurrexit.

3486. (Mark 14:45) Ait “Rabbi” et osculatus est eum.

3487. (II Samuel 22:11) Ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti.

3488. (John 6:58) Manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in aeternum.

 

Study Guide

 

The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.