bible264


 

Vulgate Verses: Home - Previous - Next

 

Vulgate Verses 264: Latin

 

3514. (Job 19:14) Qui me noverant, obliti sunt mei.

3515. (Esther 7:10) Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardocheo.

3516. (Matt. 27:52) Monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.

3517. (Ezekiel 34:4) Quod abiectum est, non reduxistis; quod perierat, non quaesistis.

3518. (Ezekiel 34:16) Quod abiectum erat, reducam, et quod confractum fuerat, alligabo.

3519. (Acts 17:23) Inveni aram, in qua scriptum erat “Ignoto Deo.”

3520. (Luke 15:24) Hic filius meus mortuus erat et revixit, perierat et inventus est.

3521. (Luke 15:32) Epulari et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit, perierat et inventus est.

3522. (Rev. 20:12) Iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum.

3523. (Luke 6:48) Inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere; fundata enim erat supra petram.

3524. (Matt. 7:25) Flaverunt venti et irruerunt in domum illam et non cecidit; fundata enim erat super petram.

3525. (Ezekiel 34:12) Visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis quo dispersae fuerant.

3526. (I Chron. 5:1) Cum Ruben violasset torum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph.

3527. (II Chron. 9:1) Cum regina Saba venisset ad Salomonem, locuta est ei quaecumque erant in corde suo.

3528. (Esther 5:9) Cum Aman vidisset Mardocheum non adsurrexisse sibi, indignatus est valde.

3529. (Rev. 10:10) Liber erat in ore meo tamquam mel dulce et, cum devorassem eum, amaricatus est venter meus.

 

Study Guide

 

The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.