bible268


 

Vulgate Verses: Home - Previous - Next

 

Vulgate Verses 268: Latin

 

3581. (Daniel 2:22) Revelat profunda et abscondita.

3582. (Matt. 13:35) Eructabo abscondita a constitutione mundi.

3583. (Wisdom 7:21) Quaecumque sunt absconsa et improvisa, didici.

3584. (Susanna 42) Deus aeterne, absconditorum es cognitor.

3585. (Daniel 2:22) Novit in tenebris constituta, et lux cum eo est.

3586. (Heb. 12:12) Remissas manus et soluta genua erigite.

3587. (Isaiah 42:20) Qui apertas habes aures, nonne audies?

3588. (Acts 2:28) Notas fecisti mihi vias vitae.

3589. (I Chron. 16:8) Invocate nomen eius; notas facite in populis adinventiones illius.

3590. (Exodus 31:18) Dedit quoque Mosi duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.

3591. (Neh. 2:13) Considerabam murum Hierusalem dissipatum et portas eius consumptas igni.

3592. (II Macc. 7:9) Rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternae vitae resurrectione suscitabit.

 

Study Guide

 

The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.