bible269


 

Vulgate Verses: Home - Previous - Next

 

Vulgate Verses 269: Latin

 

3593. (Daniel 2:28) Est Deus in caelo, revelans mysteria.

3594. (Jer. 17:10) Ego Dominus, scrutans cor et probans renes.

3595. (Ezekiel 3:14) Manus Domini erat mecum, confortans me.

3596. (II Cor. 5:19) Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi.

3597. (Matt. 27:50) Iesus, iterum clamans voce magna, emisit spiritum.

3598. (John 20:11) Maria stabat ad monumentum foris, plorans.

3599. (Matt. 2:18) Rachel, plorans filios suos, noluit consolari quia non sunt.

3600. (Wisdom 7:3) Ego natus primam vocem similem omnibus emisi, plorans.

3601. (I Kings 3:7) Ego sum puer parvus, et ignorans egressum et introitum meum.

3602. (Psalms 3:3) Tu, Domine, clipeus circa me, gloria mea, et exaltans caput meum.

3603. (Matt. 14:25) Quarta vigilia noctis venit ad eos, ambulans supra mare.

3604. (Exodus 32:15) Reversus est Moses de monte, portans duas tabulas testimonii.

3605. (Luke 3:3) Venit praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum.

3606. (Esther 8:15) Mardocheus fulgebat vestibus regiis, coronam auream portans capite.

3607. (Sirach 14:18) Omnis caro veterescit sicut folium fructificans in arbore viridi.

3608. (Neh. 1:6) Fiat auris tua auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui.

3609. (Heb. 11:17-19) Fide obtulit Abraham Isaac, arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus.

3610. (John 19:17) Baiulans sibi crucem, exivit in eum qui dicitur Calvariae locum, hebraice Golgotha.

3611. (James 3:17) Quae desursum est sapientia, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans, sine simulatione.

3612. (I Cor. 13:1) Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans.

 

Study Guide

 

The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.