Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 270: Latin
3613. (I Peter 2:25) Eratis sicut oves errantes.
3614. (II Macc. 1:6) Nunc hic sumus, orantes pro vobis.
3615. (Psalms 37:9) Expectantes Dominum, ipsi hereditabunt terram.
3616. (II Cor. 10:3) In carne ambulantes, non secundum carnem militamus.
3617. (Luke 6:35) Mutuum date, nihil desperantes, et erit merces vestra multa.
3618. (Luke 8:16) Lucernam supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen.
3619. (James 5:1) Age nunc, divites, plorate, ululantes in miseriis quae advenient vobis.
3620. (Mark 12:10) Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli.
3621. (II Cor. 3:18) Nos omnes, gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur.
3622. (Acts 7:9) Patriarchae, aemulantes, Ioseph vendiderunt in Aegyptum, et erat Deus cum eo.
3623. (Matt. 28:19) Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.