Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 277: Latin
3705. (Mark 14:45) Statim accedens ad eum, ait “Rabbi” et osculatus est eum.
3706. (Genesis 42:8) Et tamen fratres ipse cognoscens, non est agnitus ab eis.
3707. (Jonah.4:2) Tu Deus, et multae miserationis et ignoscens super malitia.
3708. (Psalms 77:11) Recordabor cogitationum Domini, reminiscens antiqua mirabilia tua.
3709. (Ecc. 1:5) Oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur, ibique renascens.
3710. (I Chron. 11:9) Proficiebat David, vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.
3711. (Song of Sol. 6:10) Quae est ista quae progreditur quasi aurora, consurgens pulchra ut luna?
3712. (Romans 6:9) Christus, surgens ex mortuis, iam non moritur.
3713. (Luke 9:62) Nemo, mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei.
3714. (Judges 15:5) Igne succendens, vulpes dimisit ut huc illucque discurrerent.
3715. (Luke 8:16) Nemo, lucernam accendens, operit eam vaso aut subtus lectum ponit.
3716. (Proverbs 4:12) Currens, non habebis offendiculum.
3717. (Matt. 4:9) Haec tibi omnia dabo, si cadens adoraveris me.
3718. (Sirach 4:30) Noli esse sicut leo in domo tua, opprimens subiectos tibi.
3719. (Psalms 135:7) Fulgura in pluviam fecit, educens ventos de thesauris suis.
3720. (Heb. 11:24-25) Fide Moses negavit se esse filium filiae Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei.
3721. (II Macc. 6:31) Hoc modo vita decessit, memoriam mortis suae ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens.
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.