Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 279: Latin
3741. (Psalms 86:10) Magnus tu et faciens mirabilia; tu Deus solus.
3742. (Psalms 77:14) Tu es Deus faciens mirabilia, ostendens in populis potentiam tuam.
3743. (Exodus 15:11) Quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, et faciens mirabilia?
3744. (Psalms 86:15) Tu, Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multae misericordiae.
3745. (Exodus 32:20) Arripiens vitulum, conbusit et contrivit usque ad pulverem et dedit ex eo potum filiis Israhel.
3746. (Genesis 19:26) Respiciens uxor eius post se, versa est in statuam salis.
3747. (Heb. 11:22) Ioseph, moriens, de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit.
3748. (Judges 9:53) Mulier, fragmen molae desuper iaciens, inlisit capiti Abimelech et confregit cerebrum eius.
3749. (Numbers 20:11) Cum elevasset Moses manum, percutiens virga bis silicem, egressae sunt aquae largissimae.
3750. (Exodus 34:35) Videbant faciem egredientis Mosi esse cornutam.
3751. (Proverbs 27:6) Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula.
3752. (II Macc. 7:35) Nondum omnipotentis Dei et omnia inspicientis iudicium effugisti.
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.