Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 280: Latin
3753. (II Thess. 3:13) Nolite deficere benefacientes.
3754. (Luke 6:32) Et peccatores diligentes se diligunt.
3755. (Mark 13:11) Non estis vos loquentes, sed Spiritus Sanctus.
3756. (Ecc. 10:1) Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti.
3757. (Amos 8:12) Circumibunt quaerentes verbum Domini, et non invenient.
3758. (Job 17:11) Cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum.
3759. (Matt. 24:41) Duae molentes in mola: una adsumetur et una relinquetur.
3760. (Matt. 12:47) Ecce, mater tua et fratres tui foris stant, quaerentes te.
3761. (Mark 9:4) Apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu.
3762. (I Macc. 2:59) Ananias Azarias Misahel, credentes, liberati sunt de flamma.
3763. (Mark 12:8) Apprehendentes eum, occiderunt et eiecerunt extra vineam.
3764. (John 19:2) Milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius.
3765. (Matt. 21:22) Omnia quaecumque petieritis in oratione, credentes accipietis.
3766. (Eph. 5:17) Nolite fieri imprudentes, sed intellegentes quae sit voluntas Domini.
3767. (Eph. 4:25) Deponentes mendacium, loquimini veritatem, unusquisque cum proximo suo.
3768. (Matt. 2:11) Invenerunt puerum cum Maria, matre eius, et procidentes adoraverunt eum.
3769. (Acts 20:29) Intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos, non parcentes gregi.
3770. (Esther Add. 4:17) Converte luctum nostrum in gaudium ut viventes laudemus nomen tuum, Domine.
3771. (Acts 5:30) Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno.
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.