Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 286: Latin
3845. (Heb. 13:5) Sint mores sine avaritia, contenti praesentibus.
3846. (Col. 2:5) Si corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum.
3847. (II Cor. 10:11) Quales sumus verbo per epistulas absentes, tales et praesentes in facto.
3848. (Psalms 144:4) Homo vanitati adsimilatus est, dies eius quasi umbra pertransiens.
3849. (Mark 7:15) Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare.
3850. (Acts 17:23) Praeteriens et videns simulacra vestra, inveni et aram in qua scriptum erat “Ignoto Deo.”
3851. (Mark 16:15) Euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae.
3852. (Ecc. 11:1) Mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum.
3853. (II Macc. 7:20) Mater, pereuntes septem filios conspiciens, bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat.
3854. (Mark 15:21) Angariaverunt praetereuntem quempiam ut tolleret crucem eius.
3855. (Acts 1:11) Hic Iesus sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in caelum.
3856. (Judith 13:16) Custodivit me angelus eius, et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem.
3857. (Luke 14:28) Quis ex vobis volens turrem aedificare, non prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt?
3858. (Exodus 21:12) Qui percusserit hominem, volens occidere, morte moriatur.
3859. (Luke 2:19) Maria conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
3860. (Judith 13:15) Proferens de pera caput Holofernis, ostendit illis, dicens “Ecce, caput Holofernis.”
3861. (James 2:21) Abraham nonne ex operibus iustificatus est, offerens Isaac filium suum super altare?
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.