| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

bible287

Page history last edited by PBworks 16 years, 4 months ago

 

Vulgate Verses: Home - Previous - Next

 

Vulgate Verses 287: Latin

 

3862. (Ecc. 6:12) Quis homini poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit?

3863. (Ecc. 4:16) Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt et qui postea futuri sunt.

3864. (I Tim. 4:8) Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est et futurae.

3865. (Exodus 11:6) Erit clamor magnus in universa terra Aegypti, qualis nec ante fuit nec postea futurus est.

3866. (Ecc. 11:2) Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram.

3867. (Proverbs 27:1) Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies.

3868. (Ecc. 8:7) Ignorat praeterita et ventura; nullo scire potest nuntio.

3869. (Heb. 10:37) Qui venturus est, veniet et non tardabit.

3870. (Rev. 1:8) Dominus Deus est et erat et venturus est, omnipotens.

3871. (Rev. 1:4) Gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est.

3872. (Daniel 2:28) Deus indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quae ventura sunt.

3873. (Rev. 3:10) Hora temptationis ventura est in orbem universum temptare habitantes in terra.

3874. (Luke 3:7) Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira?

3875. (Exodus 14:13) Nolite timere; state et videte magnalia Domini quae facturus est hodie.

3876. (I Samuel 12:16) Videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro.

3877. (Ecc. 2:18) Detestatus sum omnem industriam meam, habiturus heredem post me.

3878. (Ecc. 9:5) Viventes sciunt se esse morituros; mortui vero nihil noverunt amplius.

3879. (Mark 14:30) Tu hodie in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus.

3880. (Rev. 12:4) Draco stetit ante mulierem quae erat paritura ut cum peperisset filium eius devoraret.

 

Study Guide

 

The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.

 

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.