| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

View
 

bible291

Page history last edited by PBworks 13 years, 10 months ago

 

Vulgate Verses: Home - Previous - Next

 

Vulgate Verses 291: Latin

 

3926. (John 2:3) Deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum, “Vinum non habent.”

3927. (Job 37:10) Flante Deo, concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae.

3928. (Joshua 6:20) Omni vociferante populo et clangentibus tubis, muri ilico corruerunt.

3929. (Acts 1:9) Videntibus illis, elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum.

3930. (Matt. 6:3) Te faciente elemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua.

3931. (Acts 22:6) Eunte me et appropinquante Damasco, subito de caelo circumfulsit me lux copiosa.

3932. (Luke 3:21) Iesu baptizato et orante, apertum est caelum.

3933. (John 19:30) Inclinato capite, tradidit spiritum.

3934. (Matt. 16:2) Facto vespere, dicitis, “Serenum erit,” rubicundum est enim caelum.

3935. (Acts 7:21) Exposito illo, sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium.

3936. (Matt. 2:19) Defuncto Herode, ecce, apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto.

3937. (Matt. 27:29) Genu flexo, ante eum inludebant, dicentes “Ave, rex Iudaeorum.”

3938. (John 20:20) Gavisi sunt discipuli, viso Domino.

3939. (Mark 16:2) Valde mane veniunt ad monumentum, orto iam sole.

3940. (Proverbs 26:20) Cum defecerint ligna extinguetur ignis et, susurrone subtracto, iurgia conquiescunt.

3941. (I Chron. 22:18) Non poteris aedificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me.

3942. (Numbers 22:31) Protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio.

 

Study Guide

 

The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.

 

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.