| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

cainus

Page history last edited by Laura Gibbs 14 years, 1 month ago

 

DOMUS: Adamus - Cainus - Abrahamus - Lotus 


 

Dialogorum sacrorum libri quattuor, scripti a Sébastien Castellion (1781) - GoogleBooks

 

CAINUS

 

Personae Duae - Iehova, Cainus - et Fabulator

  

(Fabulatoris) Argumentum. Deus Cainum damnat ob fratricidium.

 

IEHOVA: Caine, ubi est Abel frater tuus?

 

CAINUS: Néscio: Nunquid ego sum custos fratris mei?

 

IEHOVA: Quid fecísti? Ipse sanguis fratris tui edit ad me clamórem de terra. Quamóbrem utéris terra infésta, ut quae apérto ore haúserit sánguinem fratris tui, de tua manu, ea non praébeat ámplius vim suam tibi colénti. Tu errábis vagus per orbem terrárum.

 

CAINUS: Mea culpa est maior, quam ut possit remítti. En ego hódie exterminátus a te, ex ipso solo terrárum, errábo vagus per orbem terrárum, fúgiens tuum conspéctum; ita ut, qui próximus invénerit me, interfíciat.

 

IEHOVA: Imo vero quicúmque interfécerit Cainum, subíbit poenam séptuplam. Quare appónam tibi hanc notam, ne, si quis incíderit in te, périmat te.

 

(Fabulatoris) Sententia: Iniústi néqueunt ferre iustos. Quae clam perpetrántur, palam puniéntur.

 


 

VULGATA: GENESIS iiii

 

1-2a Adam vero cognóvit uxórem suam Hevam, quae concépit et péperit Cain, dicens: Possédi hóminem per Deum. Rursúmque péperit fratrem eius Abel.

 

2b Fuit autem Abel pastor óvium, et Cain agrícola.

 

3-4 Factum est autem post multos dies ut offérret Cain de frúctibus terrae munera Domino. Abel quoque óbtulit de primogénitis gregis sui, et de adípibus eórum: et respéxit Dóminus ad Abel, et ad múnera eius.

 

5 Ad Cain vero, et ad múnera illíus non respéxit: iratúsque est Cain veheménter, et cóncĭdit vultus eius.

 

6-7 Dixítque Dóminus ad eum: Quare irátus es? et cur cóncidit fácies tua? nonne si bene égeris, recípies: sin autem male, statim in fóribus peccátum áderit? sed sub te erit appetítus eius, et tu domináberis illíus.

 

8 Dixítque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediámur foras. Cumque essent in agro, consurréxit Cain advérsus fratrem suum Abel, et interfécit eum.

 

9 Et ait Dóminus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respóndit: Néscio: num custos fratris mei sum ego?

 

10 Dixítque ad eum: Quid fecísti? vox sánguinis fratris tui clamat ad me de terra.

 

11-12 Nunc ígitur maledíctus eris super terram, quae apéruit os suum, et suscépit sánguinem fratris tui de manu tua. Cum operátus fúeris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et prófugus eris super terram.

 

13-14 Dixítque Cain ad Dóminum: Maior est iníquitas mea, quam ut véniam mérear. Ecce éiicis me hodie a fácie terrae, et a fácie tua abscóndar, et ero vagus et prófugus in terra: omnis ígitur qui invénerit me, óccidet me.

 

15 Dixítque ei Dóminus: Nequáquam ita fiet: sed omnis qui occíderit Cain, séptuplum puniétur. Posuítque Dóminus Cain signum, ut non interfíceret eum omnis qui invenísset eum.

 

16 Egressúsque Cain a fácie Dómini, habitávit prófugus in terra ad orientálem plăgam Eden.

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.