| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Work with all your cloud files (Drive, Dropbox, and Slack and Gmail attachments) and documents (Google Docs, Sheets, and Notion) in one place. Try Dokkio (from the makers of PBworks) for free. Now available on the web, Mac, Windows, and as a Chrome extension!

View
 

lotus

Page history last edited by Laura Gibbs 11 years, 10 months ago

 

DOMUS: Adamus - Cainus - Abrahamus - Lotus


 

Dialogorum sacrorum libri quattuor, scripti a Sébastien Castellion (1781) - GoogleBooks

 

LOTUS

 

Personae Quinque - Lotus, Genii, Uxor, Sodomitani (1: primi), Sodomitani (2: alii) - et Fabulator 

 


 

(Fabulatoris) Argumentum: Lotus excipit Genios hospitio, et a Geniis eripiter ex periculo.

 

LOTUS: Vídeo huc adventáre duos hóspites. Ibo eis óbviam, ut eos dedúcam ad me. Salvéte, viri praestantíssimi.

 

GENII: Salve et tu, vir humaníssime.

 

LOTUS: Peto a vobis, divertámini in meam domum, ut ibi lotis pédibus pernoctétis, cras repetitúri vestrum iter.

 

GENII: Imo pernoctábimus in foro.

 

LOTUS: At ego non pátiar: divertímini ad me; accípiam vos, si non laute, at certe hílare.

 

GENII: Fortásse érimus tibi graves.

 

LOTUS: Iucúndi pótius: ne verémini. Tam mihi erat gratum vos accípere hospítio quam esset áccipi a vobis, si istic essem.

 

GENII: Postquam tantópere vis, nólumus esse pertináces.

 

LOTUS: Ergo sequímini me. Hic est mea domus: intráte: quod bonum sit. Uxor, cura calefaciéndam aquam ad lavándos pedes horum hospítium, et simul cónfice panes coquéndos in foco. Vos intérea hic requiéscite, dum parátur cena. Age iam, uxor, ínstrue mensam: fac ut ómnia sint nitidíssima, ne quid offéndat ánimos horum. Hóspites, accúmbite, utímini laeto animo his quae suppeditántur nobis in praeséntia, divína benignitáte. Sed quid? Quem tumúltum aúdio, uxor? Quis est iste clamor? Quae turbae excitántur?

 

UXOR: Hei mihi! períimus, mi vir.

 

LOTUS: Quid tandem est mali?

 

UXOR: Tota cívitas, mi vir, óbsidet aedes nostras. Iúvenes, senes, dénique univérsi circúmsident nos.

 

LOTUS: Valde véreor, quo haec evasúra sint. Sed áudio clamántes.

 

SODOMITANI (1): Heus, heus, Lote, ubi sunt hómines isti qui venérunt ad te sub noctem? Produc eos nobis, ut eos cognoscámus.

 

LOTUS: O flagítium! sed ne trepidáte, hóspites; exíbo ad eos, et obserábo post me iánuam. Adsum, quid clamátis?

 

SODOMITANI (2): Vólumus vidére hóspites qui diversántur apud te.

 

LOTUS: Óbsecro vos, fratres mei, ne tantum scelus faciátis. Sunt mihi duae fíliae, adhuc a viris íntegrae, eas malo dédere vestrae libídini, quam sínere ut quid noceátis his homínibus, qui commisérunt se sub praesídium mei tecti.

 

SODOMITANI (1): Recéde paulísper istuc, ut consultémus de ista re. Quid faciémus, populáres? Accipiemúsne puéllas ea conditióne ut dimittámus iúvenes?

 

SODOMITANI (2): Non est opus longa deliberatióne. Iste unus peregrinátur in nostra civitáte, et nos reget, si diis placet.

 

SODOMITANI (1): Iam te, Lote, peius mulctábimus quam ipsos; ne tu putes nos velle súbiici peregrínis. Ágite, invadámus eum.

 

GENII: Récipe te conféstim ad nos, Lote.

 

LOTUS: O fácinus audax! O profligátam et pérditam natiónem! Obferémus fores firmíssime.

 

SODOMITANI (1): Effringámus fores: occidámus istos ádvenas, qui, cum nusquam possint habitáre, véniunt ad nos.

 

GENII: Ne trépida, hospes, numquam irrúmpent nobis invítis.

 

LOTUS: O inaudítam nequítiam! Síccine hic violári hóspites et peregrínos, quórum ius debet esse sanctíssimum?

 

GENII: Seda teipsum. Iam vidébis ultiónem praeséntem.

 

SODOMITANI (2): Quid est hoc, o cives? Sumne ego caecus, an obórtae sunt ténebrae densíssimae?

 

SODOMITANI (1): Néscio quid áccidat áliis; sed ego non magis dispício óculis, quam cálcibus. Ubi est iánua?

 

SODOMITANI (2): Cave, cave, ne íncidas in me, Hei mihi! fregi frontem ad paríetem.

 

SODOMITANI (1): At ego néscio, ubi terrárum sim neque possum inveníre éxitum ex hoc loco, neque ingréssum in álium.

 

GENII: Lote, si quos habes praetérea géneros, aut fílios, aut fílias; dénique, quoscúmque habes in urbe, educ ex hoc loco. Nam nos quidem iam delébimus hunc locum. Huc enim ad hoc ipsum missi sumus a Iehóva, apud quem incrébuit tanta importúnitas horum.

 

LOTUS: Hábeo vobis grátiam, qui habeátis ratiónem non solum meae salútis, sed étiam meórum. Iam adeo eos.

 

UXOR: Valde sum sollícita de meo viro qui est egréssus domo: ita conscelerátus est hic totus pópulus. Métuo ne quid grávius patiátur, étiam a suis. Nam hódie nulla sancta fides est, ne inter fratres quidem.

 

LOTUS: Iam rédeo.

 

GENII: Quid egísti?

 

LOTUS: Visus sum iocári iis, quorum salúti providébam.

 

GENII: Hómines sunt desperáti. Péreant, quóniam nolunt servári. Sed iam dilúculum est, et tempus ádmonet emigrándum esse hinc. Ágedum, adiúnge tibi uxórem tuam et duas fílias, ne aggregéris ad intéritum tam pérditae civitátis. Quid cunctáris? Nunquam potest nimis matúre vitári perículum.

 

LOTUS: Atqui non vidétur emigrándum tam mane.

 

GENII: Atqui nos non sinémus te períre, quin pótius manu educémus et te, et tuam cóniugem, et fílias. Ágite, exeámus ex urbe. Sed cave, si tuam vitam amas, ne respícias post tergum, neve usquam moréris in planítie. Eváde in montes, ne péreas.

 

LOTUS: Peto a te, Dómine, ut remíttas hoc mihi, postquam tu pro tua benignitáte devíncis me tanto benefício, ut custódias mihi vitam. Certe, non pótero evádere in montes, quin me attíngat illud malum, quo móriar. Sed est hic propínquum oppídulum ad confugiéndum, in quod, quaeso ut líceat mihi evádere et ita consúlere vitae meae: est sane perpárvum.

 

GENII: Étiam in hac indulgébo tibi, ut non evértam istud óppidum. Confer te illo; neque enim licet mihi fácere quicquam, quin tu eo pervéneris.

 

(Fabulatoris) Sententia: Deus versátur cum piis, eísque patéfacit arcána sua, et eos remunerátur et tuétur. Mavult Deus, ut innumerábiles ímpii vivant, quam ut vel unus pius una cum illis péreat. Maior est Dei in unum pium amor, quam in omnes ímpios ódium: quem quidem eius amórem debent imitári pii.

 


 

VULGATA: GENESIS xviiii

 

1 Venerúntque duo ángeli Sódomam véspere, et sedénte Lot in fóribus civitátis. Qui cum vidísset eos, surréxit, et ivit óbviam eis: adoravítque pronus in terram,

 

2a et dixit: Óbsecro, dómini, declináte in domum púeri vestri, et manéte ibi: laváte pedes vestros, et mane proficiscémini in viam vestram.

 

2b Qui dixérunt: Mínime, sed in platéa manébimus.

 

3 Cómpulit illos óppido ut divérterent ad eum: ingressísque domum illíus fecit convívium, et coxit azýma, et comedérunt.

 

4 Prius autem quam irent cúbitum, viri civitátis vallavérunt domum a púero usque ad senem, omnis pópulus simul.

 

5 Vocaverúntque Lot, et dixérunt ei: Ubi sunt viri qui introiérunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscámus eos.

 

6-7 Egréssus ad eos Lot, post tergum occlúdens óstium, ait: Nolíte, quaeso, fratres mei, nolíte malum hoc fácere.

 

8 Hábeo duas fílias, quae necdum cognovérunt virum: edúcam eas ad vos, et abutímini eis sicut vobis placúerit, dúmmodo viris istis nihil mali faciátis, quia ingréssi sunt sub umbra cúlminis mei.

 

9a At illi dixérunt: Recéde illuc. Et rursus: Ingréssus es, ínquiunt, ut ádvena; numquid ut júdices? te ergo ipsum magis quam hos affligémus.

 

9b Vimque faciébant Lot vehementíssime: jamque prope erat ut effríngerent fores.

 

10-11 Et ecce misérunt manum viri, et introduxérunt ad se Lot, clauserúntque óstium: et eos, qui foris erant, percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.

 

12-13 Dixérunt autem ad Lot: Habes hic quémpiam tuórum? génerum, aut fílios, aut fílias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac: delébimus enim locum istum, eo quod incréverit clamor eórum coram Dómino, qui misit nos ut perdámus illos.

 

14a Egréssus ítaque Lot, locútus est ad géneros suos qui acceptúri erant fílias ejus, et dixit: Súrgite, egredímini de loco isto: quia delébit Dóminus civitátem hanc.

 

14b Et visus est eis quasi ludens loqui.

 

15 Cumque esset mane, cogébant eum ángeli, dicéntes: Surge, tolle uxórem tuam, et duas fílias quas habes: ne et tu páriter péreas in scélere civitátis.

 

16 Dissimulánte illo, apprehendérunt manum ejus, et manum uxóris, ac duárum filiárum ejus, eo quod párceret Dóminus illi.

 

17 Eduxerúntque eum, et posuérunt extra civitátem: íbique locúti sunt ad eum, dicéntes: Salva ánimam tuam: noli respícere post tergum, nec stes in omni circa regióne: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul péreas.

 

18-19-20 Dixítque Lot ad eos: Quaeso, dómine mi, quia invénit servus tuus grátiam coram te, et magnificásti misericórdiam tuam quam fecísti mecum, ut salváres ánimam meam, nec possum in monte salvári, ne forte apprehéndat me malum, et móriar: est cívitas haec juxta, ad quam possum fúgere, parva, et salvábor in ea: numquid non módica est, et vivet ánima mea?

 

21-22a Dixítque ad eum: Ecce étiam in hoc suscépi preces tuas, ut non subvértam urbem pro qua locútus es. Festína, et salváre ibi: quia non pótero fácere quidquam donec ingrediáris illuc.

 

22b Idcírco vocátum est nomen urbis illíus Segor.

 

23 Sol egréssus est super terram, et Lot ingréssus est Segor.

 

24-25 Ígitur Dóminus pluit super Sódomam et Gomórrham sulphur et ignem a Dómino de caelo: et subvértit civitátes has, et omnem circa regiónem, univérsos habitatóres úrbium, et cuncta terrae viréntia.

 

26 Respiciénsque uxor ejus post se, versa est in státuam salis.

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.