| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Dokkio Sidebar (from the makers of PBworks) is a Chrome extension that eliminates the need for endless browser tabs. You can search all your online stuff without any extra effort. And Sidebar was #1 on Product Hunt! Check out what people are saying by clicking here.

View
 

widget_cato

Page history last edited by Laura Gibbs 12 years, 11 months ago

 

Poetry WidgetAlciato - Cato - Desbillons - Horace - Martial - Owen - Phaedrus - Vergil - Wegeler - Misc.

 

Latin Verse of the Day:

 

Cato's Distichs 

 

No, they are not by the famous Cato the Elder of the Roman Republic, but the sayings of Cato were enormously famous and influential in the Middle Ages. They were probably composed sometime in the third or fourth century A.D., and you can learn more about them in this Wikipedia article.  You can find the text online at The Latin Library; there's also a bilingual Latin-English version online.

 

 

Plus vigila semper neu somno deditus esto;

Nam diuturna quies vitiis alimenta ministrat.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Quod nimium est fugito, parvo gaudere memento:

Tuta mage est puppis, modico quae flumine fertur.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Virtutem primam esse puto conpescere linguam:

Proximus ille deo est, qui scit ratione tacere.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Quod potes, id tempta; nam litus carpere remis

Utilius multo est quam velum tendere in altum.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Non pudeat, quae nescieris, te velle doceri:

Scire aliquid laus est, culpa est nil discere velle.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Sperne repugnando tibi tu contrarius esse:

Conveniet nulli, qui secum dissidet ipse.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Iratus de re incerta contendere noli:

Inpedit ira animum, ne possis cernere verum.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Si vitam inspicias hominum, si denique mores,

Cum culpant alios: nemo sine crimine vivit.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Tranquillis rebus semper diversa timeto,

Rursus in aduersis melius sperare memento.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Nolo putes pravos homines peccata lucrari:

Tempore si peccata latent, et tempore parent.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Quae nocitura tenes, quamuis sint cara, relinque:

Utilitas opibus praeponi tempore debet.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Linque metum leti; nam stultum est tempore in omni,

Dum mortem metuas, amittere gaudia vitae.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Clemens et constans, ut res expostulat, esto:

Temporibus mores sapiens sine crimine mutat.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Hoc adhibe vitae quo possis vivere sanus:

Morbi causa mali est, nimia est quaecumque voluptas.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Contra verbosos noli contendere verbis:

Sermo datur cunctis, animi sapientia paucis.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

An di sint caelumque regant, ne quaere doceri:

Cum sis mortalis, quae sunt mortalia, cura.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Corporis exigui vires contemnere noli:

Consilio pollet, cui vim natura negavit.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Cum sis incautus nec rem ratione gubernes,

Noli Fortunam, quae non est, dicere caecam.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Rumores fuge neu studeas novus auctor haberi;

Nam nulli tacuisse nocet, nocet esse locutum.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Cui scieris non esse parem, pro tempore cede:

Victorem a victo superari saepe videmus.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Quid deus intendat, noli perquirere sorte:

Quid statuat de te, sine te deliberat ille.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Despice divitias, si vis animo esse beatus;

Quas qui suspiciunt, mendicant semper avari.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Cum te aliquis laudat, iudex tuus esse memento;

Plus aliis de te quam tu tibi credere noli.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Conserva potius, quae sunt iam parta, labore:

Cum labor in damno est, crescit mortalis egestas.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Multorum cum facta senex et dicta reprendis,

Fac tibi succurrant, iuvenis quae feceris ipse.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Fac tibi proponas, mortem non esse timendam:

Quae bona si non est, finis tamen illa malorum est.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Cum fueris felix, quae sunt adversa caveto:

Non eodem cursu respondent ultima primis.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Quem superare potes, interdum vince ferendo;

Maxima enim est hominum semper patientia virtus.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Cum dubia et fragilis nobis sit vita tributa,

In morte alterius spem tu tibi ponere noli.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Multa legas facito, tum lectis neglege multa;

Nam miranda canunt, sed non credenda poetae.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Exiguum munus cum dat tibi pauper amicus,

Accipito laetus, plene et laudare memento.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Litem inferre cave, cum quo tibi gratia iuncta est:

Ira odium generat, concordia nutrit amorem.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Infantem nudum cum te natura crearit,

Paupertatis onus patienter ferre memento.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Multorum disce exemplo, quae facta sequaris,

Quae fugias: vita est nobis aliena magistra.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Ne timeas illam, quae vitae est ultima finis:

Qui mortem metuit, quod vivit, perdit id ipsum.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Forti animo ferto, cum sis damnatus inique:

Nemo diu gaudet, qui iudice vincit iniquo.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Si tibi pro meritis nemo succurrit amicus,

Incusare deos noli, sed te ipse coerce.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Interpone tuis interdum gaudia curis,

Ut possis animo quemvis sufferre laborem.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Litis praeteritae noli maledicta referre:

Post inimicitias iram meminisse malorum est.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Vincere cum possis, interdum cede sodali,

Obsequio quoniam dulces retinentur amici.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Utere quaesitis modice: cum sumptus abundat,

Labitur exiguo, quod partum est tempore longo.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Sermones blandos blaesosque cavere memento:

Simplicitas veri forma est, laus ficta loquentis.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Ereptis opibus noli maerere dolendo,

Sed gaude potius, tibi si contingat habere.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Quae potus peccas, ignoscere tu tibi noli;

Nam crimen vini nullum est, sed culpa bibentis.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Successus nolito indigni ferre moleste:

Indulget Fortuna malis, ut vincere possit.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Tempora longa tibi noli promittere vitae:

Quocumque incedis, sequitur mors corporis umbra.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Quod vile est, carum, quod carum, vile putato:

Sic tu nec cupidus nec avarus nosceris ulli.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Instrue praeceptis animum, ne discere cessa;

Nam sine doctrina vita est quasi mortis imago.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Quae culpare soles, ea tu ne feceris ipse:

Turpe est doctori, cum culpa redarguat ipsum.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Quod sequitur specta quodque imminet ante videto:

Illum imitare deum, partem qui spectat utramque.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

Rebus in adversis animum submittere noli:

Spem retine; spes una hominem nec morte relinquit.

Source: Cato's Distichs. (Dictionary Help)

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.