| 
View
 

widget_desbillons

Page history last edited by Laura Gibbs 15 years, 5 months ago

 

Poetry WidgetAlciato - Cato - Desbillons - Horace - Martial - Owen - Phaedrus - Vergil - Wegeler - Misc.

 

Latin Verse of the Day:

 

François-Joseph Desbillons

 

There is some background information about the 18th-century Jesuit scholar and poet Desbillons at the French wikipedia. Here are the Google books in my library labeled Desbillons.  According to Brewer, Desbillons was sometimes called "The Last of the Romans" (Ultimus romanorum) from the excellence of his Latin. You can find all his fables indexed at the Aesopus wiki.

 

 

Librum elegantem quidam Asellus reperit;

Simul improbavit, atque discerpsit iocans.

Audaciorem stupiditas Criticum facit.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

De principatu contendebat Sidera:

Sol oritur: omnis cessat hic contentio.

Procerum superbia deficit, cum Rex adest.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

Leo furiosus factus est: clamat Lepus:

Nos, heu! pusillos quanta pernicies manet!

Quod vix ferendum, quamdiu is sanus fuit,

Credidimus, quale nunc videbitur iugum?

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

Ut prorsus iret, filium retrogradum

Cancer monebat; at filius: I prae, sequar.

Cuiquam ne objicias, quod tibi objici potest.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

Assueta tenebris, claram et illustrem magis

Lunam esse Sole, contendebat Noctua:

At Solis Gallus adventantis nuntius,

Fuge, caeca, dixit; luna pallet, Sol redit.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

Unum insecutus in campo Leporem Canis,

Videt alterum; et eum similiter studet insequi:

Utrumque sed dum capere vult, neutrum capit.

Sibi ipsa semper aviditas nimia officit.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

Bene calefactam missus in sartaginem

Piscis, furente ut se calore liberet,

Resilit; at prunas miser in ipsas decidit:

Sic ergo, frictus ne pereat, assus perit.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

Soli, quo eius sustinere Noctua

Radios non posset, fecerat convicium:

Non me, sed oculos, Sol ait, culpa tuos.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

Habebat aliquis ova parientem aurea

Gallinam: homo meus hanc auro plenam ratus

Caedit, aliisque Gallinis similem invenit.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help

 

Ista, inquit Olitor, cur Sepes terram occupat

Sterilis? quin evello, spatiumque olusculis

Amplifico? Dixit, incipitque evellere,

hortumque furibus omnem pervium facit.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

Columbam dum persequitur, in laqueum incidit

Milvus; et, ipsum dedere cum vellet neci

Agricola: Parce, non enim te laesi, ait.

At ille: neque te, opinor, ista laeserat.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

Vulpis dum furtim villici chortem subit,

Queritur, meatus quod sit angustus nimis:

Sed insequentem posthac dum refugit canem,

Queritur, meatus quod sit multo laxior.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

In cella opimum cum posuisset Caseum

Rusticus, inesse murem, qui corroderet.

Advertit: ideo misit huc Felem. At simul

captum illa murem, Caseumque devorat.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

Dum conqueruntur, Simia quod desit sibi

Cauda, Asinus autem quod non habeat cornua:

Tacete, dixit talpa; me miserrimum

Caecum videtis, et potestis conqueri?

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

Quod mortua Ursus corpora nulla manderet,

Humanitatem idcirco iactabat suam:

At Vulpis: Immo vis, ait, humanus mihi

Videri? Mande mortua, vivis abstine.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

Rectae et procerae contemnebant Arbores

Unam inter ipsas, torta quod et humilis foret:

Lignarius autem cum venisset huc faber,

Caeduntur omnes illae; at haec relinquitur.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

Equus aegrotabat: mandere assuetus Canis

Projecta cadavera, adiit hunc; et quaesiit,

Quomodo se haberet: Melius, inquit, quam velis.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

Cynicus talentum a Rege cum peteret sibi:

Plus, inquit ille, quam decet Cynicum, petis.

Denarium ergo iam petit. Petis minus,

Ait ille rursus, quam decet Regem dare.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

Cera invidebat Lateri duritiem suam;

Quam comparari ab ignium violentia

Cum comperisset, se ipsa in ignes deiicit:

At misera penitus liquitur, et consumitur.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

Valde loquacem cum Ranam audisset Leo,

Timuit, et aliquod esse magnum animal putans,

Retro se vertit: at mox e stagno videt

Ranam exeuntem, quam indignans calcat pede.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

Quaedam Ursa catulos ut figuraret suos

Laboriose et anxie cum lamberet;

Vidit Leaena: Lambe, ait, quantum voles,

Non fiet, ursos ut non educaveris.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

Forte in culinam Sus se opima contulit;

Ibique pernas, larda, botulos, dum videt:

Haec sunt suilla, dixit; et abiit gemens.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

Iactis in undas retibus, magni quidem

Capti sunt Pisces; at minuti se ilicet

Extricavere, facile permeantibus

Corpusculis fenestras lineae domus.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

Pugnam parabat inire cum Tauro Canis;

Et, Facile vincam, dixit; namque dentibus

Sum longe melior. Capite sed prono irruens

Hunc fodit ille nec-opinantem cornibus.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

In cornu Tauri parvulus quondam Culex

Consedit; seque dixit, mole si sua

Eum gravaret, avolaturum illico.

At ille: Nec te considentem senseram.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

Ad oram putei dormiebat Puerulus.

Eum Fortuna suscitans: Abi hinc, ait;

In puteum namque si caderes, non hanc tuam

Fuisse culpam, sed meam omnes dicerent.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

Taurus ferire cornibus ausus est herum:

Secantur illa. Tunc novum meditans scelus:

haud vereor, inquit, ne mihi secentur pedes

Simulque calce Villicum impacto ferit.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

Ova Crocodili Gallina olim reperit,

Et incubavit, dum fetus excluderet:

At illi vita vix incoeperunt frui,

Altricem diris enecarunt morsibus.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

Dolum Palumbo incautus Auceps dum struit,

Premit anguem, cuius dente violatus perit.

Malum iure feres, quod parabis alteri.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

Pusilla Myrtus invidebat Quercui:

Sed agricolarum repetitis mox ictibus

Hanc sauciari, denique everti videns,

Humilior etiam optavit esse, quam fuit.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

Dum gloriatur, dumque Vulpe se Canis

Fecundiorem praedicat, Vulpis refert:

Fecunda magis es; catulos et caecos paris.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

Fecunda Sus Leaenae vertebat probro,

Catulum quod unum quolibet partu ederet

Unum, at Leonem, retulit indignans fera.

Res dignitate praevalent, non copia.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

Tui me miseret, aiebat Testudini

Lacerta; quae, quocumque libeat vadere,

Tuam ipsa tecum ferre cogaris domum.

Quod utile, inquit illa, non grave est onus.

Source: Desbillons - iambic (Dictionary Help)

 

 

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.