| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

widget_miscpoetry

Page history last edited by Laura Gibbs 14 years, 7 months ago

 

Poetry WidgetAlciato - Cato - Desbillons - Horace - Martial - Owen - Phaedrus - Vergil - Wegeler - Misc.

 

Latin Verse of the Day:

 

Catullus

 

Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris.

      Nescio, sed fieri sentio et excrucior.

Source: Catullus: elegiac couplet - (Dictionary Help)

 

Nulla potest mulier tantum se dicere amatam

     vere, quantum a me || Lesbia amata mea est.

nulla fides ullo fuit umquam foedere tanta,

     quanta in amore tuo ex || parte reperta mea est.

Source: Catullus: elegiac couplet - (Dictionary Help)

 

Ovid

 

Cum rapiunt mala fata bonos — ignoscite fasso! —

     sollicitor nullos esse putare deos.

Source Ovid: elegiac couplet - Amores 3.9 - (Dictionary Help)

 

Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo,

sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat. 

Source: Ovid: dactylic hexameter - Met. I - (Dictionary Help)

 

... Ultima semper

exspectanda dies hominis, dicique beatus

ante obitum nemo supremaque funera debet.

Source: Ovid: dactylic hexameter - Met. III - (Dictionary Help)

 

... Aliudque cupido,

mens aliud suadet: video meliora proboque,

deteriora sequor. ...

Source: Ovid: dactylic hexameter - Met. VII - (Dictionary Help)

 

... Nulla est sincera voluptas,

sollicitumque aliquid laetis intervenit ...

Source: Ovid: dactylic hexameter - Met. VII - (Dictionary Help)

 

Labitur occulte fallitque volatilis aetas,

et nihil est annis velocius. ...

Source: Ovid: dactylic hexameter - Met. X - (Dictionary Help)

 

... Nil non mortale tenemus

     pectoris exceptis || ingeniique bonis.

Source: Ovid: elegiac couplet - Tristia 3.7 - (Dictionary Help)

 

Faernus

 

You can find out more about the Renaissance poet Faernus (Gabriele Faerno) at the Aesopus wiki.

 

Asinum querentem, quod careret cornibus,

et simium, quod caudae honore, hoc arguit

sermone talpa: Qui potestis hanc meam

miseram intuentes caecitatem haec conqueri!

Source: Faernus: iambic - (Dictionary Help)

 

Catulum quod unum modo leaena gigneret,

Vulpes ei exprobravit: illa, est nobilis

Hic unus, inquit, et leaenae filius.

Non res numero est censenda, sed praestantia.

Source: Faernus: iambic - (Dictionary Help)

 

Supra domus tectum sedebat haedulus,

Lupoque obeunti infra maledixit, cui lupus

Non tu, inquit, ast locus maledicit hic mihi.

Tempus locusque animant quoque frigidissimos.

Source: Faernus: iambic - (Dictionary Help)

 

Murem rogat laqueo impeditus milvius

Se liberet. Mus id facit rodens plagam,

Compensat hoc murem vorando milvius.

Mali malas bonis rependunt gratias.

Source: Faernus: iambic - (Dictionary Help - milvius = milvus)

 

Caspar Barth

 

You can find out more about the Renaissance poet Caspar Barth at the Aesopus wiki.

 

Uvam impendentem nequiens comprendere saltu

Omnia tentasset cum iam, vulpecula: dixit

Immatura etiam gallaque es plena virenti,

Nos nisi, decoctis Phoebo, non vescimur uvis.

Source: Caspar Barth: iambic - (Dictionary Help)

 

Colubrus officinam iniverat fabri,

Ibique multa quaeritans

Momordit ore limam. At illa, desine,

Ego ipsa cuncta mordeo.

Source: Caspar Barth: iambic - (Dictionary Help; colubrus = coluber)

 

Anonymous

 

You can find more of the poems from the "Anonymous" 19th-century Trinity Master at the Aesopus Elegiacus blog.

 

In rapidi radio currus fors Musca sedebat;

      Progrediente rota || plurima pulvis erat.

Continuo clamat iactanter Musca pusilla,

      En! equidem quantum || pulveris ipse cio.

Source: Anonymous: elegiac couplets - (Dictionary Help)

 

Forte, canes fugiens se Cerva recepit in antrum,

      Quas latebras, vultum || torva, Leaena tenet.

Nec mora; capta fugax; tum sic moritura gemebat:

      Heu! leve dum fugio, || me capit acre malum.

Source: Anonymous: elegiac couplet - (Dictionary Help)

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.