Poetry Widget: Alciato - Cato - Desbillons - Horace - Martial - Owen - Phaedrus - Vergil - Wegeler - Misc.
Phaedrus
These verses consist mostly of the morals from the Aesop's fables of Phaedrus, although in a few cases the fable itself was brief enough to include in toto. For more about Phaedrus, see this page at the Aesopus wiki.
Qui pretium meriti ab improbis desiderat,
bis peccat: primum quoniam indignos adiuvat,
impune abire deinde quia iam non potest.
Source: Phaedrus - iambic - Lupus et Gruis Vocab
Pastor capellae cornu baculo fregerat:
rogare coepit ne se domino proderet;
Quamvis indigne laesa reticebo tamen;
sed res clamabit ipsa quid deliqueris.
Source: Phaedrus - iambic - Pastor et Capella Vocab
Hoc si praestare possent homines, ut suo
vellent carere, tuti posthac viverent;
haud quisquam insidias nudo faceret corpori.
Source: Phaedrus - iambic - Fiber Vocab
Quicumque turpi fraude semel innotuit,
etiam si verum dicit, amittit fidem.
Source: Phaedrus - iambic - Lupus et Vulpis Vocab
Personam tragicam forte vulpes viderat;
quam postquam huc illuc semel atque iterum verterat,
O quanta species, inquit, cerebrum non habet!
Source: Phaedrus - iambic - Vulpis ad Personam Vocab
Angusto in audito taurus luctans cornibus
cum vix intrare posset ad praesepia,
monstrabat vitulus quo se pacto flecteret.
Tace, inquit, ante hoc novi quam tu natus es.
Source: Phaedrus - iambic - Taurus et Vitulus Vocab
Virtutis expers, verbis iactans gloriam,
ignotos fallit, notis est derisui.
Source: Phaedrus - iambic - Asinus et Leo Vocab
Ubi vanus animus aura captus frivola
arripuit insolentem sibi fiduciam,
facile ad derisum stulta levitas ducitur.
Source: Phaedrus - iambic - Tibicen (Dictionary Help)
Corium depressum in fluvio viderunt canes.
Id ut comesse extractum possent facilius,
aquam coepere ebibere: sed rupti prius
periere quam quod petierant contingerent.
Source: Phaedrus - iambic - Canes Famelici Vocab
Quae se laudari gaudent verbis subdolis,
serae dant poenas turpi paenitentia.
Source: Phaedrus - iambic - Vulpis et Corvus Vocab
Pravo favore labi mortales solent
et, pro iudicio dum stant erroris sui,
ad paenitendum rebus manifestis agi.
Source: Phaedrus - iambic - Scurra (Dictionary Help)
Fame coacta vulpes alta in vinea
uvam adpetebat, summis saliens viribus.
Quam tangere ut non potuit, discedens ait:
Nondum matura es; nolo acerbam sumere.
Source: Phaedrus - iambic - Vulpis et Uva Vocab
In principatu commutando civium
nil praeter domini nomen mutant pauperes.
Source: Phaedrus - iambic - Asinus ad Senem Vocab
Numeremus agedum qui deprensi perierunt;
maiorem turbam punitorum reperies.
Paucis temeritas est bono, multis malo.
Source: Phaedrus - iambic - Asinus et Porcellus Vocab
Stultum consilium non modo effectu caret,
sed ad perniciem quoque mortalis devocat.
Source: Phaedrus - iambic - Canes Famelici Vocab
Mons parturibat, gemitus immanes ciens,
eratque in terris maxima expectatio.
At ille murem peperit. Hoc scriptum est tibi,
qui, magna cum minaris, extricas nihil.
Source: Phaedrus - iambic - Partus Montis Vocab
Quicumque amisit dignitatem pristinam,
ignavis etiam iocus est in casu gravi.
Source: Phaedrus - iambic - Leo Senex Vocab
Homo in periclum simul ac venit callidus,
reperire effugium quaerit alterius malo.
Source: Phaedrus - iambic - Vulpes et Caper Vocab
Repente liberalis stultis gratus est,
verum peritis inritos tendit dolos.
Source: Phaedrus - iambic - Canis Fidelis Vocab
Quemcumque populum tristis eventus premit,
periclitatur magnitudo principium,
minuta plebes facili praesidio latet.
Source: Phaedrus - iambic - Mures et Mustelae Vocab
Consilia qui dant prava cautis hominibus
et perdunt operam et deridentur turpiter.
Source: Phaedrus - iambic - Canes et Corcodilli Vocab
Qui natus est infelix, non vitam modo
tristem decurrit, verum post obitum quoque
persequitur illum dura fati miseria.
Source: Phaedrus - iambic - Asinus et Galli Vocab
Quamvis sublimes debent humiles metuere,
vindicta docili quia patet sollertiae.
Source: Phaedrus - iambic - Vulpis et Aquila Vocab
Noli adfectare quod tibi non est datum,
delusa ne spes ad querelam reccidat.
Source: Phaedrus - iambic - Pavo ad Iunonem Vocab
Plerumque stulti, risum dum captant levem,
gravi destringunt alios contumelia,
et sibi nocivum concitant periculum.
Source: Phaedrus - iambic - Asinus Inridens Aprum Vocab
Humanitati qui se non accommodat
plerumque poenas oppetit superbiae.
Source: Phaedrus - iambic - Cicada et Noctua Word List
Qui se committit homini tutandum improbo,
auxilia dum requirit, exitium invenit.
Source: Phaedrus - iambic - Milvus et Columbae Vocab
Contra potentes nemo est munitus satis;
si vero accessit consiliator maleficus,
vis et nequitia quicquid oppugnant, ruit.
Source: Phaedrus - iambic - Aquila et Cornix Vocab
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.