| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Dokkio Sidebar (from the makers of PBworks) is a Chrome extension that eliminates the need for endless browser tabs. You can search all your online stuff without any extra effort. And Sidebar was #1 on Product Hunt! Check out what people are saying by clicking here.

View
 

widget_wegeler

Page history last edited by Laura Gibbs 12 years, 11 months ago

 

Poetry WidgetAlciato - Cato - Desbillons - Horace - Martial - Owen - Phaedrus - Vergil - Wegeler - Misc.

 

Latin Verse of the Day:

 

Leonine Verses, collected by Julius Wegeler

 

These verses come from Philosophia patrum versibus praesertim leoninis, rhythmis Germanicis adiectis collected by Julius Wegeler (1869), which you can find online at GoogleBooks. As you can see from the title, the original book contains rhyming German versions of the Latin verses. I am a big fan of Leonine verses because of their use of rhyme in Latin. You can read more about this style of Latin verse in this Wikipedia article about Leonine verse. Many of the verses collected by Wegeler are one line in length only; I have chosen to include here those verses which are 2, 3 or 4 lines in length. The verses are arranged alphabetically in the book, so you will not have any trouble finding an item if you want to consult the rhyming German version!

 

Vultus fortunae mutatur imagine lunae:

Crescit, decrescit, in eodem sistere nescit.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Absint offensae, cum fit celebratio mensae:

Sed cum laetitia sumatur potus et esca.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Cum moritur dives, concurrunt undique cives,

Cum moritur pauper, sequitur vix unus et alter.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Omnis homo, quacunque domo, qua sede moratur,

Provideat, quando taceat, vel quando loquatur.

Nunc est dicendum, nunc cum ratione silendum.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Dentibus attritas rursus bos ruminat herbas,

Saepius ut tritae sint commoda pabula vitae;

Sic, documenta tui si vis retinere magistri,

Saepe recorderis dictis tibi tradita veris.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Pacem ne vites, per pacem te quoque dites;

O quam difficiles sunt sine pace dies.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Disce, puer, tenero dum flos tibi floret in aevo;

Transit fine brevi puerilis flosculus aevi.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Parisios stolidum si quis transmittit asellum,

Si fuit hic asinus, non ibi fiet equus.

Source: Wegeler  (Dictionary HelpParisios, "to Paris")

 

Dives eram dudum, fecerunt me tria nudum:

Alea, vina, Venus; tribus his sum factus egenus.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Pinta trahit pintam, trahit altera pintula pintam;

et sic per pintas nascitur ebrietas.

Source: Wegeler  (Dictionary Help: pinta = pint)

 

Esto memor mortis fueris dum corpore fortis.

Mors stans ante fores dicit tibi: corrige mores!

Quod sibi quisque serit praesentis tempore vitae,

Hoc sibi messis erit, dum dicitur: Ite, venite!

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Plus valet in dextra munus quam plurima extra.

Praesens malo datum, quam promissum geminatum.

Diligo plus "Cape," bis quam dicatur "Habebis."

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Est amor ingratus, cum non sit amator amatus.

Illi poena datur, qui semper amat nec amatur.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Ex nuce fit corylus, de glande fit ardua quercus,

Ex parvo puero saepe peritus homo.

Source: Wegeler  (Dictionary Helpcorylus, "hazel tree")

 

Quando placet Christo, de mundo tollimur isto;

Nemo potest scire, quis primo debet abire.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Ex magna cena stomacho fit maxima poena;

Ut sis nocte levis, sit tibi cena brevis.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Quaerere divitias debet iuvenilior aetas.

Nutriet unde graves cana senecta dies.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Post sumptum vinum loquitur mea lingua latinum;

Cum bibo bis vel ter, sum qualibet arte magister.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Qui plus expendit, quam rerum summa rependit,

Non admiretur, si paupertate gravetur.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Qui non assuescit virtuti, dum iuvenescit,

A vitiis nescit desistere, quando senescit.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Felix, quem faciunt aliena pericula cautum.

Alterius poenis fit castigatio lenis.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Qui dare vult aliis non debet dicere: Vultis?

Sed dicat plene: Dulcis amice, tene!

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Si bene barbatum faceret sua barba beatum,

Nullus in hoc circo queat esse beatior hirco.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Ridenti domino nec caelo crede sereno,

Ex facili causa dominus mutatur et aura.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Frangitur ira gravis, cum fit responsio suavis;

Sed lis accrescit, dum stultus cedere nescit.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Quisquis amat ranam, ranam putat esse Dianam,

Quisquis amat cervam, cervam putat esse Minervam.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Femina dum plorat, dum rusticus ebrius orat,

Dum lusor iurat: nihil haec devotio durat.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Sicut equos domitant et ducunt frena, capistra:

Sic docet ac ducit nos consuetudo magistra.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Funde vinum, funde, tanquam sint fluminis undae;

Nec quaeras unde, sed fundas semper abunde.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Si caecus caecum conatur ducere secum,

In foveam ductor cadit atque deinde secutor.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Fructus amarus avi saturatae saepe videtur;

Si nimis esuriet, fructus praedulcis habetur.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Si nisi non esset, quam laetus quilibet esset!

Sed raro visi, qui caruere nisi.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Gutta cavat lapidem non vi, sed saepe cadendo;

Sic homo fit doctus, non vi, sed saepe studendo.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Simia est simia, etiamsi aurea gestet insignia.

Simia quicquid agit, simia semper erit.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Furax languebat, monachus tunc esse volebat;

Ast ubi convaluit, mansit ut ante fuit.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Si quis ab alterius visu vult tollere labem,

A propriis primum detrahat ille trabem.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Si qua sede sedes, et sit tibi commoda sedes,

Illa sede sede, nec ab illa sede recede.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Haec duo non animum possunt intrare sub unum:

vanus amor mundi, verus amorque Dei.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Si currat placidos tibi vis ut vita per annos,

Audi, multa vide, multa loquare cave.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Surge puer, vigila, canta, lege, disce vel ora,

Sic fac, ut nulla sine fructu transeat hora;

Sic erit hora brevis, sic labor ipse levis.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Hoc scio pro certo, quod, si cum stercore certo,

Vinco seu vincor, semper ego maculor.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Si tibi gratia, si sapientia, formaque detur,

Sola superbia destruit omnia, si comitetur.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Heu crucior corde, quia iam fraus regnat in orbe,

Iam frater fratrem, iam fallit filia matrem,

Iam socius socium, iam fallit amicus amicum.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Tempore felici non cognoscuntur amici;

Sorte patet misera, quae sit dilectio vera.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Tempore felici multi numerantur amici;

Dum fortuna perit, nullus amicus erit.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

In mutando locum non mutant poma saporem,

Non mutare potest innatum femina morem.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

In mensa residens et panem non benedicens,

Ille sedet quasi sus et surget sicut asellus.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Iras sustollis, si sit responsio mollis.

Mollificat diram responsum mollius iram.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Tu, qui festucam vicini in lumine cernis,

Tignum cur trahere proprio de lumine spernis?

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Ludens taxillis, bene respice, quid sit in illis:

Mors tua, sors tua, res tua, spes tua pendet in illis.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Tria sunt vere, quae me faciunt flere:

Primum quidem durum, quia scio, me moriturum;

Secundo me plango, quia morior et nescio quando;

Tertium autem flebo, quia nescio, ubi manebo.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Irritare canem noli dormire volentem,

Nec moveas iram post tempora longa latentem.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Nec nimium taceas, nec verba superflua fundas:

Sed medium teneas, quo bene semper eas.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Undique per montes currunt in flumina fontes.

Ad mare declivus omnis currit cito rivus.

Source: Wegeler  (Dictionary Help: declivus = declivis)

 

Multa rogare, rogata tenere, retenta docere:

Haec tria discipulum faciunt superare magistrum.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Tutius est solam taciturnam ducere vitam,

Quam secum socios prorsus habere malos.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

O bona fortuna, cur non es omnibus una?

Dicit fortuna: rotula si niterer una

Et non mutarer, tunc non fortuna vocarer.

Source: Wegeler  (Dictionary Help: rotula =  dim. of rota)

 

Non stillant omnes, quas cernis in aere, nubes.

Non omnis pugnat, minitans qui fortia clamat.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Vita evanescet, corpus mortale putrescet:

Fumus sumus, fimus fimus.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Fertur in conviviis Vinus, Vina, Vinum,

Masculinum displicet atque femininum,

Sed in neutro genere vinum, bonum vinum

Loqui facit clericum optime latinum.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Tempus adhuc veniet, quo dives, qui modo gaudet,

Assidue flebit, dum pauper grata videbit.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Omnia sunt mundi, quasi bulla caduca, rotundi:

In pratis ut flos, sic cadit omnis honos.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

O fili, sperne delectamenta tabernae!

Tali dulcore multi privantur honore.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

O dives, dives! non omni tempore vives!

Fac bene, dum vivis, post mortem vivere si vis.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

Vivamus puri, quasi simus cras morituri,

Discamus veluti simus de tempore tuti.

Source: Wegeler  (Dictionary Help)

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.