Poetry Widget: Alciato - Cato - Desbillons - Horace - Martial - Owen - Phaedrus - Vergil - Wegeler - Misc.
Verses from Horace
In selecting these verses from Horace, I tried to stick to the basic dactylic and iambic meters, rather than any of the more complicated lyric meters. In addition to the dactylic hexameter lines, you will find some Archilochian and Alcmanic verses, which are built on a dactylic base, along with some iambic verses, all of which are pretty easy to scan at sight.
Discit enim citius meminitque libentius illud
quod quis deridet quam quod probat et veneratur.
Source: Horace - dactylic - Epist. 1.2 (Dictionary Help)
Beatus ille qui procul negotiis,
ut prisca gens mortalium,
paterna rura bubus exercet suis
solutus omni faenore.
Source: Horace - iambic - Epode (Dictionary Help)
Infernis neque enim tenebris Diana pudicum
liberat Hippolytum,
nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro
vincula Pirithoo.
Source: Horace - Archilochian - Carm. 4.7 (Dictionary Help)
Cum semel occideris et de te splendida Minos
fecerit arbitria,
non, Torquate, genus, non te facundia, non te
restituet pietas.
Source: Horace - Archilochian - Carm. 4.7 (Dictionary Help)
Sic quia perpetuus nulli datur usus et heres
heredem alterius velut unda supervenit undam,
quid vici prosunt aut horrea?
Source: Horace - dactylic - Epist. 2.2 (Dictionary Help)
Quis scit an adiciant hodiernae crastina summae
tempora di superi?
Source: Horace - Archilochian - Carm. 4.7 (Dictionary Help)
Sed satis est orare Iovem quae ponit et aufert;
det vitam, det opes; aequum mi animum ipse parabo.
Source: Horace - dactylic - Epist. 1.18 (Dictionary Help)
Nullius addictus iurare in verba magistri,
quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.
Source: Horace - dactylic - Epist. 1.1 (Dictionary Help).
Vivere si recte nescis, decede peritis.
Lusisti satis, edisti satis atque bibisti;
tempus abire tibi est, ne potum largius aequo
rideat et pulset lasciva decentius aetas.
Source: Horace - dactylic - Epist. 2.2 (Dictionary Help)
Damna tamen celeres reparant caelestia lunae:
non ubi decidimus
quo pater Aeneas, quo dives Tullus et Ancus,
pulvis et umbra sumus.
Source: Horace - Archilochian - Carm. 4.7 (Dictionary Help)
Sit mihi quod nunc est, etiam minus, et mihi vivam
quod superest aevi, siquid superesse volunt di;
sit bona librorum et provisae frugis in annum
copia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae.
Source: Horace - dactylic - Epist. 1.18 (Dictionary Help)
Virtus est vitium fugere et sapientia prima
stultitia caruisse.
Source: Horace - dactylic - Epist. 1.1 (Dictionary Help)
Oderunt hilarem tristes tristemque iocosi,
sedatum celeres, agilem navumque remissi.
Source: Horace - dactylic - Epist. 1.18 (Dictionary Help)
Dulcia inexpertis cultura potentis amici;
expertus metuit. [...]
Source: Horace - dactylic - Epist. 1.18 (Dictionary Help)
Olim quod volpes aegroto cauta leoni
respondit, referam: Quia me vestigia terrent,
omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.
Source: Horace - dactylic - Epist. 1.1 (Dictionary Help)
Frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas,
interitura simul
pomifer autumnus fruges effuderit, et mox
bruma recurrit iners.
Source: Horace - Archilochian - Carm. 4.7 (Dictionary Help)
Quicquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta
percipiant animi dociles teneantque fideles.
Omne supervacuum pleno de pectore manat.
Source: Horace - dactylic - Ars Poetica (Dictionary Help)
Quidquid delirant reges, plectuntur Achivi.
Seditione, dolis, scelere atque libidine et ira
Iliacos intra muros peccatur et extra.
Source: Horace - dactylic - Epist. 1.2 (Dictionary Help)
[...] nam qui cupiet, metuet quoque, porro
qui metuens vivet, liber mihi non erit umquam.
Source: Horace - dactylic - Epist. 1.16 (Dictionary Help)
Inmortalia ne speres, monet annus et almum
quae rapit hora diem.
Source: Horace - Archilochian - Carm. 4.7 (Dictionary Help)
O fortes peioraque passi
mecum saepe viri, nunc vino pellite curas;
cras ingens iterabimus aequor.
Source: Horace - Alcmanian - Carm. 1.7 (Dictionary Help)
[...] Heu, Fortuna, quis est crudelior in nos
te deus? ut semper gaudes inludere rebus
humanis! [...]
Source: Horace - dactylic - Sermones (Dictionary Help)
Caelum, non animum mutant, qui trans mare currunt.
Strenua non exercet inertia; navibus atque
quadrigis petimus bene vivere. Quod petis, hic est.
Source: Horace - dactylic - Epist. 1.11 (Dictionary Help)
Diffugere nives, redeunt iam gramina campis
arboribus comae;
mutat terra vices et decrescentia ripas
flumina praetereunt;
Source: Horace - Archilochian - Carm. 4.7 (Dictionary Help)
Cui non conveniet sua res, ut calceus olim
si pede maior erit, subvertet, si minor, uret.
Source: Horace - dactylic - Epist. 1.10 (Dictionary Help)
[...] Fuge magna; licet sub paupere tecto
reges et regum vita praecurrere amicos.
Source: Horace - dactylic - Epist. 1.10 (Dictionary Help)
Non horam tecum esse potes, non otia recte
ponere teque ipsum vitas fugitivus et erro,
iam vino quaerens, iam somno fallere curam,
frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem.
Source: Horace - dactylic - Sermones (Dictionary Help)
Dimidium facti, qui coepit, habet; sapere aude,
incipe. [...]
Source: Horace - dactylic - Epist. 1.2 (Dictionary Help)
Nos manet Oceanus circum vagus: arva beata
petamus, arva divites et insulas,
reddit ubi Cererem tellus inarata quotannis
et inputata floret usque vinea.
Source: Horace - dactylic/iambic - Epode (Dictionary Help)
Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem
seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa
contentus vivat, laudet diversa sequentis?
Source: Horace - dactylic - Sermones (Dictionary Help)
Quem res plus nimio delectavere secundae,
mutatae quatient. [...]
Source: Horace - dactylic - Epist. 1.10 (Dictionary Help)
Dum licet, in rebus iucundis vive beatus,
vive memor, quam sis aevi brevis. [...]
Source: Horace - dactylic - Sermones (Dictionary Help)
Quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus,
quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent,
responsare cupidinibus, contemnere honores
fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus.
Source: Horace - dactylic - Sermones (Dictionary Help)
Inter spem curamque, timores inter et iras
omnem crede diem tibi diluxisse supremum;
grata superveniet quae non sperabitur hora.
Source: Horace - dactylic - Epist. 1.4 (Dictionary Help)
[...] Quamquam ridentem dicere verum
quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi
doctores, elementa velint ut discere prima.
Source: Horace - dactylic - Sermones (Dictionary Help)
O rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit
nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis
ducere sollicitae iucunda oblivia vitae?
Source: Horace - dactylic - Sermones (Dictionary Help)
Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Source: Horace - dactylic - Sermones (Dictionary Help)
[...] Vivendi qui recte prorogat horam,
rusticus expectat dum defluat amnis; at ille
labitur et labetur in omne volubilis aevum.
Source: Horace - dactylic - Epist. 1.2 (Dictionary Help)
Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus,
hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons
et paulum silvae super his foret. [...]
Source: Horace - dactylic - Sermones (Dictionary Help)
Romae rus optas; absentem rusticus urbem
tollis ad astra levis. [...]
Source: Horace - dactylic - Sermones (Dictionary Help)
[...] Vitanda est inproba Siren
desidia, aut quidquid vita meliore parasti
ponendum aequo animo.
Source: Horace - dactylic - Sermones (Dictionary Help)
Est brevitate opus, ut currat sententia neu se
inpediat verbis lassas onerantibus auris.
Source: Horace - dactylic - Sermones (Dictionary Help)
Faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum
excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico.
Source: Horace - dactylic - Sermones (Dictionary Help)
Quam temere in nosmet legem sancimus iniquam.
nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est,
qui minimis urgetur. [...]
Source: Horace - dactylic - Sermones (Dictionary Help)
Inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum
dicat et exacto contentus tempore vita
cedat uti conviva satur, reperire queamus.
Source: Horace - dactylic - Sermones (Dictionary Help).
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.