Poetry Widget: Alciato - Cato - Desbillons - Horace - Martial - Owen - Phaedrus - Vergil - Wegeler - Misc.
Owen's Epigrams
These poems come from the epigrams of John Owen, a remarkable figure of the Latin poetry Renaissance, who was known under various Latin names: Joannes Oweni, Joannes Ovenus and even Joannes Audoenus. There is a lovely edition of the epigrams, in both Latin and English, which Dana Sutton has put online: The Epigrammata of John Owen (Ioannis Audoenus) (1606 - 1613). You can also find a nice edition at GoogleBooks.
Rerum regina est ratio, naturaque mater.
Naturam ratio || nos iubet ergo sequi.
Source: Owen 3.72 (Dictionary Help)
Non vixisse diu vita est, at vivere vita est.
Quid iuvat ergo diu || vivere, deinde mori?
Source: Owen 3.55 (Dictionary Help)
Immensus Deus est, quia scilicet omnia mensus.
Innumerabilis est, || unus enim Deus est.
Source: Owen 3.20 (Dictionary Help)
Mortuus ut vivas, vivus moriaris oportet:
Assuesce ergo prius || quam moriare mori.
Source: Owen 3.49 (Dictionary Help)
Principium dulce est, at finis amoris amarus;
laeta venire Venus, || tristis abire solet.
Flumina quaesitum sic in mare dulcia currunt;
postquam gustarunt || aequor, amara fluunt.
Source: Owen 1.13 (Dictionary Help)
Saepe rogas, 'Quot habes annos?' respondeo: 'Nullos.'
Quomodo? quos habui, || Pontice, non habeo.
Source: Owen 3.114 (Dictionary Help)
Illa mihi patria est ubi pascor, non ubi nascor,
Illa ubi sum notus, || non ubi natus eram.
Source: Owen 7.100 (Dictionary Help)
Flumina fluminibus distant, sic nos quoque nobis,
Dum sumus in vita || nos, fluviique via.
Ingressus pelagum sapor amnibus omnibus idem,
Mors omnes homines || aequat, ut aequor aquas.
Source: Owen 5.80 (Dictionary Help)
Est amor in nobis, in lignis ut latet ignis,
ignis uti lignum, || nos levis urit amor.
Ligna sed in cineres vanescunt, ignis in auras;
nos cinis, et noster, || quid nisi fumus, amor?
Source: Owen 4.229 (Dictionary Help)
Sole oriente, tui reditus a morte memento.
Sis memor occasus, || sole cadente, tui.
Source: Owen 5.39 (Dictionary Help)
Sum crudus, vocor inde cruor, per corpora curro.
Volvor, et in venis || sanguis ut anguis eo.
Source: Owen 7.29 (Dictionary Help)
Pauper in orbe parum, mendicus nil habet usquam,
dives habet nimium. || Quis nisi nemo satis?
Source: Owen 7.35 (Dictionary Help)
Pendentes agimus vitas in littore mortis,
Tam prope mors vitae est, || quam prope margo mari.
Una fere res est homini mors vitaque, sicut
Efficiunt unum || terraque et unda globum.
Source: Owen 4.247 (Dictionary Help)
Longa dies ignavo homini, nox longa videtur,
Et longi menses, || longior annus abit.
Tempus inutiliter terimus, dum longa videntur
Tempora. Cur vitam || dicimus ergo brevem?
Source: Owen 4.238 (Dictionary Help)
Dum mortem vitare studet, vitamque tueri,
se toto vitae || tempore torquet homo.
Bruta bonis fruitur praesentis bestia vitae;
dum vivit, vivit; || cum moritur, moritur.
Source: Owen 9.44 (Dictionary Help)
Heu quantum in terris dominatur opinio: verum
Me nescire putas, || et dubitare vetas.
Qui dubitat non errat, adhuc in utrumque paratus.
Error opinando, || non dubitando venit.
Source: Owen 4.221 (Dictionary Help)
Gaudia post luctus veniunt, post gaudia luctus.
Semper in ambiguo, || speve metuve, sumus.
Source: Owen 4.218 (Dictionary Help)
Ad mortem sic vita fluit, velut ad mare flumen.
Vivere nam res est || dulcis, amara mori.
Source: Owen 1.32 (Dictionary Help)
Pro patria sit dulce mori licet atque decorum.
Vivere pro patria || dulcius esse puto.
Source: Owen 1.48 (Dictionary Help)
Sola dolenda reor praesentia damna. Dolemus
Praeterita heu nimium || sero, futura cito.
Source: Owen 4.217 (Dictionary Help)
Ne pereat tua fama struis tibi, Paule, sepulcrum,
Tanquam non possint || ipsa sepulcra mori.
Source: Owen 1.57 (Dictionary Help)
Mors quid sit, rogitas? Si scirem, mortuus essem.
Ad me, cum fuero || mortuus, ergo veni.
Source: Owen 1.101 (Dictionary Help)
Troiani eversa sapuerunt denique Troia.
Quis non Troianum || se fateatur in hoc?
Source: Owen 2.10 (Dictionary Help)
In somnio quamquam simulo pro tempore mortem,
Non est pars vitae || dulcior ulla meae.
Permirum est in morte igitur quid tam sit amarum,
Tam dulcis cum sit || mortis imago sopor.
Source: Owen 4.193 (Dictionary Help)
Livor edax hominum vivorum encomia carpit,
Ut defunctorum || corpora vermis edit.
Source: Owen 4.191 (Dictionary Help)
Virtutem genii duo semper in orbe sequuntur,
Hic bonus, ille malus, || gloria et invidia.
Source: Owen 4.190 (Dictionary Help)
Quod reges audire timent, ac dicere servi,
Ipsa tibi dicit || fama, memento mori.
Source: Owen 4.115 (Dictionary Help)
Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis.
O iuvenis! Mundo || mens tibi maior erat.
Uni Pellaeus iuvenis non sufficit orbi,
Magnus Alexander, || sed tamen orbe minor.
Source: Owen 2.78 (Dictionary Help: Pellaeus = Alexander the Great)
Nascitur in certam miserandus homuncio mortem,
Ut macer in campo || bos, ut edatur, edit.
Source: Owen 4.112 (Dictionary Help)
Plus tibi pollicitis praestandum, non minus, unde
Una data est homini || lingua, manusque duae.
At tu nil praestas, promittis plurimam, tanquam,
Marce, duae linguae || sint tibi, nulla manus.
Source: Owen 4.23 (Dictionary Help)
Maximus hic regum, doctissimus ille sophorum,
Magnus Alexander, || maior Aristoteles.
Doctus Alexandrum meliorem reddidit ille,
Non hic maiorem || magnus Aristotelem.
Source: Owen 2.155 (Dictionary Help)
Nil aliud saturae quam sunt epigrammata longa.
Est praeter saturam || nil epigramma brevem.
Nil saturae, si non sapiant epigrammata, pungunt,
Ni saturam sapiat, || nil epigramma iuvat.
Source: Owen 2.181 (Dictionary Help)
Infligat Mars multa licet tibi vulnera, non tam
Mars nocet armatus, || quam tibi nuda Venus.
Source: Owen 2.206 (Dictionary Help)
In tam diversis cum sit concordia chordis,
Tam discors hominum || non pudet esse genus?
Source: Owen 2.211 (Dictionary Help)
Latus ad occasum, unquam rediturus ad ortum,
Vivo hodie, moriar || cras, here natus eram.
Source: Owen 3.14 (Dictionary Help)
Est in Evangelio, verum sine nomine, dives,
Pauper ubi aeternum, || Lazare, nomen habes.
Source: Owen 3.18 (Dictionary Help)
Unio divina est, divisio Daemone nata.
Unus enim Deus est, || daemones innumeri.
Source: Owenn 3.20 (Dictionary Help)
Spiritus huc, illuc miserum caro me trahit: in me
Divisum imperium || cum Iove Caesar habet.
Pax vobis: siquidem vos inter amabilis esset
Pax semel, in toto || pax simul orbe foret.
Source: Owen 3.22 (Dictionary Help)
Sit verbum vox viva licet, vox mortua scriptum.
Scripta diu vivunt, || non ita verba diu.
Source: Owen 3.208 (Dictionary Help)
Ut nulli nocuisse velis, imitare columbam,
Serpentem, ut possit || nemo nocere tibi.
Source: Owen 3.195 (Dictionary Help)
Caeca dea est rerum rectrix, Fortuna vocatur.
Non minus at caeci, || quos dea caeca regit.
Source: Owen 12.20 (Dictionary Help)
Magna quidem virtus nummis est posse potiri.
Scire uti maior, || maxima velle frui.
Source: Owen 10.88 (Dictionary Help)
Nec paupertatem nec opes desidero magnas,
Nolo parum, nimium || non volo, sat mihi sat.
Source: Owen 10.68 (Dictionary Help)
Viventi mors obrepit, iuvenique senectus.
Horaque dum quota fit || quaeritur, hora fugit.
Source: Owen 10.3 (Dictionary Help)
Discurrit canis in terra, piscisque profundo
Innatat, ad caelos || avolat ales avis.
Fertur in occultum sapiens cum pisce profundum,
Ambitiosus avi || par, avidusque cani.
Source: Owen 9.88 (Dictionary Help)
Differt non aufert mortem longissima vita.
Quid differt igitur || cras hodieve mori?
Source: Owen 9.29 (Dictionary Help)
Dupliciter miser es, quia felix ante fuisti.
Dupliciter felix, || qui fuit ante miser.
Source: Owen 3.157 (Dictionary Help)
Ut solide sapiat, nulli sua sufficit aetas,
Mors prius a tergo, || quam sapiamus, adest.
Source: Owen 3.155 (Dictionary Help)
Qualis sit talem se nemo intelligit. Atqui
Se meminit puerum || vir, iuvenemque senex.
Source: Owen 3.154 (Dictionary Help)
Plorabas cum natus eras, fuit ergo voluptas
Nulla tibi nasci, || cur dolet ergo mori?
Source: Owen 3.192 (Dictionary Help)
Fata regunt fatuos, sapiens dominabitur astris:
Non fatum, at fato || se regit ipse suo.
Source: Owen 3.186 (Dictionary Help)
Qui bene fecerunt, illi sua facta sequentur.
Qui male fecerunt, || facta sequentur eos.
Source: Owen 3.148 (Dictionary Help)
Saepe ego de Veneris iuvenes brevitate querentes
Audivi, et vitae || de brevitate senes.
Vita voluptatis brevis est, vitaeque voluptas.
Qui pariter parvi || pendit utramque, sapit.
Source: Owen 3.147 (Dictionary Help)
Incepto fratrem Cain orbe occidit Abelem,
Incepta fratrem || Romulus urbe Remum.
Roma Remi polluta recens, ut mundus Abelis
Sanguine, principium est || orbis et urbis idem.
Source: Owen 3.141 (Dictionary Help)
Iudice me, soli semperque perinde beati
Sunt, quicumque sciunt || omnia, quique nihil.
Source: Owen 3.134 (Dictionary Help)
Concurrat veterum licet in te turba, potes tu
Hac omnes una || vincere voce: nego.
Source: Owen 3.173 (Dictionary Help)
Omnia fert aetas secum, aufert omnia secum.
Omnia tempus habent, || omnia tempus habet.
Source: Owenn 3.131 (Dictionary Help)
Nil temere facias, timide nihil, omnia caute,
Cuncta cito, sero || nil, subitoque nihil.
Natura es timidus? Fortem prudentia reddet,
Nemo cavenda timet, || qui metuenda cavet.
Source: Owen 3.172 (Dictionary Help)
Mille modis morimur mortales, nascimur uno.
Sunt hominum morbi || mille, sed una salus.
Source: Owen 3.119 (Dictionary Help)
Non prius auferres prolem quam, dura, parentem,
O mors, naturam || si sequerere ducem.
Naturam in vita, naturam in morte sequamur:
Vult natura hominem || vivere, vultque mori.
Source: Owen 3.111 (Dictionary Help)
Sermones crebri morum sunt signa malorum.
Nam quid opus verbis || est, ubi facta vides?
Source: Owen 3.110 (Dictionary Help)
Cor nisi cura nihil. Caro nil nisi triste cadaver.
Nasci aegrotare est, || vivere saepe mori.
Source: Owen 3.109 (Dictionary Help)
Vir sapiens plerumque bono est sapientior, esto
Dummodo sit melior || vir sapiente bonus.
Source: Owen 3.108 (Dictionary Help)
Vis bonus esse? Velis tantum, fiesque volendo.
Is tibi posse dabit, || qui tibi velle dedit.
Source: Owenn 3.106 (Dictionary Help)
Seu mortis venit, seu nondum venerit, hora,
Culpa est nolle mori, || culpaque velle mori.
Source: Owen 3.104 (Dictionary Help)
Quaerito virtutes, virtutum spernito laudes:
Nominis est etenim || gloria, non hominis.
Source: Owen 3.102 (Dictionary Help)
Vivere vix quid sit novi: mirum nil ergo,
Si quid sit nasci || nescio, quidve mori.
Source: Owen 3.100 (Dictionary Help)
Cum mihi sit casus prudentia nulla futuri,
Quid speremve boni, || quid metuamve mali?
Non despero tamen, cum spe mihi spiritus exit:
Producit vitam || spes mihi longa brevem.
Source: Owen 3.99 (Dictionary Help)
Non est in verbis virtus, at rebus inhaeret:
Res sunt non voces || spes, amor, atque fides.
Source: Owen 3.96 (Dictionary Help)
Nemo repente bonus: lente properare memento,
Virtutis quamvis || ingrediare viam.
Utile consilium fit inutile festinanti.
Collige primo animum, || corrige deinde tuum.
Source: Owen 3.85 (Dictionary Help)
Fit melior laundando bonus, peiorque malignus,
Cautior astutus, || simplicior stolidus.
Source: Owen 3.84 (Dictionary Help)
Est domi ubique bonus, sapiens non exulat usquam.
Omne solum forti || patria, et omne salum.
Exilium est ubicumque male est, patria est, ubi contra.
Patria ubique bonis, || exiliumque malis.
Source: Owen 3.81 (Dictionary Help)
Sanctorum vitas legere et non vivere frustra est.
Sanctorum vitas || degite, non legite.
Source: Owen 3.80 (Dictionary Help)
Crimina qui cernunt aliorum, nec sua cernunt,
Hi sapiunt aliis, || desipiuntque sibi.
Source: Owen 3.79 (Dictionary Help)
Est male nunc, utinam in peius omnia vertat.
Succedunt summis || optima saepe malis.
Source: Owen 3.181 (Dictionary Help)
Stulta haec invidia est, cui cuncta recentia sordent.
Invida stultitia est, || cui nova sola placent.
Source: Owen 3.76 (Dictionary Help)
Libertas, infanda loqui, tibi sola videtur.
Libera lingua sat est || cui tacuisse licet.
Source: Owen 3.74 (Dictionary Help)
Praeteriti spes nulla manet, spes sola futuri:
Res abeunt sine spe, || spes redeunt sine re.
Dum nos praeteriti dolor angit, cura futuri,
Bellua quod praesens || est capit, illa sapit.
Source: Owen 3.71 (Dictionary Help)
Mori incertarum rerum certissima. Cunctis,
Incertum quando, || certum aliquando mori.
Nullus ab occasu procul est homo, nullus ab ortu.
Nec tamen illius, || nec memor huius homo.
Source: Owen 3.68 (Dictionary Help)
Amentes fiunt studiosi scire studentes:
Nemo fit insanus, || qui studet esse bonus.
Source: Owen. 3.67 (Dictionary Help)
Tempore Troiani belli si nata fuisses,
Digna fuit causa || Troia perire tua.
Source: Owen 2.116 (Dictionary Help)
Trita magis iuris quam iustitiae via, quanquam
Iuris iter longum, || iustitiaeque breve est.
Source: Owen 3.56 (Dictionary Help)
Hoc quod adest hodie, quod nomen habebat heri? Cras.
Cras hodie quodnam || nomen habebit? Heri.
Cras lentum quod adest nunquam, nec abest procul unquam,
Quonam appelletur || nomine cras? Hodie.
Source: Owen 3.50 (Dictionary Help)
Sic, velut in muros mures, in pectora Daemon
Invenit occultas, || aut facit ipse, vias.
Source: Owen 3.48 (Dictionary Help)
Mors vitanda malo, sancto invitanda, malorum
Ultimus est finis, || vel sine fine malum.
Source: Owen 3.42 (Dictionary Help)
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.